Regio Tumenensis[1] (Russice Тюменская область, tr. Tjumenskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1944 creatum, et ab anno 2000 in eius districtum (circulum) foederalem Uralicum inclusum. Districtus autonomi Chanty-MansiensisIugra et Iamalo-Neneticus partes regionis Tumenensis sunt.

Wikidata Regio Tumenensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Tumenensis: insigne
Regio Tumenensis: insigne
Regio Tumenensis: vexillum
Regio Tumenensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 57°50′0″N 69°0′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 1 464 200 chiliometrum quadratum
Caput: Tumenum

Gestio

Praefectus: Alexander Moor
Consilium: Tyumen Oblast Duma‎

Vita

Incolae: 3 778 053
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, Asia/Yekaterinburg

Sigla

Siglum autoraedarum: 72

Tabula aut despectus

Regio Tumenensis: situs
Regio Tumenensis: situs

Regio Tumenensis, in Siberia Occidentali sita et Urales ab occidente adiacens, cum regione Archangelopolitana (eius districtu autonomo Nenetico) in septentrio-occidente, re publica Komi in occidente, regionibus Sverdlovskensi et Kurganensi in meridie-occidente, Kazachstania (eius regione Septentrio-Kazachstanica) in meridie, regionibus Omensi et Tomensi in meridie-oriente atque territorio Crasnoiarensi in oriente et septentrio-oriente contermina, in septentrione ab Oceano Glaciali Septentrionali alluetur. Aream 1 464 173 km2 et circa 3 692 milia incolarum (anno 2017) habet.

Caput regionis est Tumenum. Altera urbs magna et antiqua est Tobolium; atque Ischimus urbs vetus est.

Obius et Irtis maxima flumina regionis sunt; alia flumina sunt Ischimus, Isetus, Tauda, Tobol, Tura.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 57°50′0″N 69°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Tumenensem spectant.