Regio Smolenscensis

subiectum Foederationis Russicae

Regio Smolenscensis[1] vel Smolenskensis[2] (Russice Смоленская область, tr. Smolenskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum Foederalem Centralem inclusum. Die 27 Septembris 1937 creata, regio Smolenscensis sita est in parte media planitiei Europaeae Orientalis, cum regionibus Moscuensi, Calugensi, Branscensi, Pscoviensi et Tueriensi Russiae atque cum regionibus Mohiloviensi et Vitebscensi Rutheniae Albae contermina. Aream 49 779 chm2 et circa 959 milia incolarum (anno 2015) habet.

Wikidata Regio Smolenscensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Smolenscensis: insigne
Regio Smolenscensis: insigne
Regio Smolenscensis: vexillum
Regio Smolenscensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 55°0′0″N 33°0′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 49 779 chiliometrum quadratum
Caput: Smolenscum

Gestio

Praefectus: Vasily Anokhin

Vita

Incolae: 921 127
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow, UTC+3

Sigla

Siglum autoraedarum: 67

Tabula aut despectus

Regio Smolenscensis: situs
Regio Smolenscensis: situs

Caput regionis est Smolenscum (Smolensk). Dorohobusum, Roslaulia, Velisia, Viasma et aliae urbes in regione Smolenscensi sitae sunt.

Elevatio Valdaica regionis pars occupat, quae divortium aquarum marium Baltici et Caspii et Ponti Euxini est; nam Danapris cum Desna accola, qui in Pontum fluit, Duina Occidentalis cum Caspla accola, quae in Balticum aquas fert, et Ugra Occae ad Caspium fluentis accola in regione oruintur.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°0′0″N 33°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Smolenscensem spectant.