Regio Novosibirscensis

regio Russiae

Regio Novosibirscensis[1] vel Neosibiriana[2] (Russice Новосибирская область, tr. Novosibirskaja oblast' ), in Sibiria occidentali sita, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum (Circulum) Foederalem Sibiricum inclusum. Cum Kazachstania (in meridie-occidente) et Russiae regionibus Omensi (in occidente), Tomensi (in septentrione) ac Kemerovensi (in oriente) atque territorio Altaico (in meridie) contermina, aream 177 756 km2 et plus quam 2 780 milia incolarum (anno 2017) habet. Metropolis et urbs maxima regionis est Neosibiria (Novosibirsk); urbes aliae regionis Berdsk, Iskitim, Kuibyšev, Tschulymus sunt.

Wikidata Regio Novosibirscensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Novosibirscensis: insigne
Regio Novosibirscensis: insigne
Regio Novosibirscensis: vexillum
Regio Novosibirscensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 55°27′0″N 79°33′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Russia
Territoria finitima: Regio Omiensis, Regio Tomensis, Regio Kemerovensis, Territorium Altaicum, Pavlodar Region

Forma

Area: 178 200 chiliometrum quadratum
Caput: Novosibirscum

Gestio

Praefectus: Andrey Travnikov

Vita

Incolae: 2 785 836
Zona horaria: Tempus Crasnoiarianum, Asia/Novosibirsk, UTC+07:00

Sigla

Siglum autoraedarum: 54, 154

Tabula aut despectus

Regio Novosibirscensis: situs
Regio Novosibirscensis: situs

Obius est flumen regionis maximum. Omus et Tara, Irtis confluvii, per regionem fluunt. Tschana lacus in regione situs est et Tschulymus flumen quod in eum influit. Mona regionis altissimus est Pichtovyi greben' (Dorsum abietum)in iugo Salairico, 495 m altus.

Notae recensere

  1. Cf. "Administrator Apostolicus Novosibirscensis; seu Novosibirskensis, v.: Hortus Botanicus Sibiricus Centralis. Delectus Seminum, 2011-12, p. 41.
  2. Cf. "Dioecesis Neosibiriana Transfigurationis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°27′0″N 79°33′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Novosibirscensem spectant.