Pater Reginaldus Thomas Foster (natus Thomas Milvauchiae die 14 Novembris 1939; mortuus die 25 Decembris 2020, anno aetatis suae octogesimo uno[1]) ex anno fere 1963 Romae habitabat et in Civitate Vaticana munere fungebatur. Anno 1970 praemium accepit a Paulo VI gratia compositionis Latinae missionem lunarem Apollinarem describentis. Sequentique anno describens pugilatus certamen inter Cassium Clay et Iosephum Frazier, die 21 Aprilis praemium duxit a Ioanne Leone praesidente Italico.

Reginaldus Arpini de casu ablativo docet, anno 2004.

Munere fungebatur in Officino Litterarum Latinarum, quo scripta Papae in Latinum cottidie vertit, nullo instrumento utens nisi calamo ac machina typographica antiquissima nomine Olympia. Quamquam erat frater Carmeliti Ordinis, nihil umquam gerebat nisi vestimenta laica, quae sunt semper remissa caeruleaque.

Omni aestate docebat cursum nomine Aestiva Romae Latinitas. Emissionem radiophonicam hebdomadalem apud Radio Vaticana dabat, nomine The Latin Lover. Seriem quoque protulit documentorum MP3 in quibus sermones sancti Leonis Magni Papae legebat.

Notae recensere

  1. "A Natale la scomparsa del latinista padre Reginald Foster," Vatican News, 26 Decembrs 2020. Editio interretialis.

Nexus externi recensere

Imagines et pelliculae recensere

Apud acta publica recensere

Nexus alii recensere