-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Rectio Belgica Londinii fuit rectio Regni Belgicae per secundum bellum mundanum, quae sedem Londinii habebat.

Hubertus Pierlot, primus minister Belgicus per secundum bellum mundanum

Belgica a Germania nazistica occupata, ministri Belgici convenientes Pictavii in Francia die 28 Maii 1940 declaraverunt regem incapacem esse regendi, quia in Belgica occupata remanebat. Ipso facto, consilium ministrorum potestatem ducis civitatis sibi arrogavit. Rectio etiam Burdigalae et Viciaci versata est. Die 28 Augusti octo ministri qui in Francia remanere desiderabant recesserunt. Hubertus Pierlot primus minister et Paulus Henricus Spaak minister rerum externarum Londinium fugerunt, ubi iam ministri Camillus Gutt(fr) et Albertus de Vleeschauwer(nl) versati sunt. Ita rectionem quattuor ministrorum formabant. Anno 1942 quintus minister Londinium advenit, annoque sequenti alii duo ministri nominati sunt, itaque postremo rectio septem ministros numerabat.

Ministri factionum Catholicae, liberalis ac socialisticae pars rectionis erant. Rectio potestatem in Belgica non habebat, sed Congum Belgicum administrabat, et cum aliis civitatibus negotiabatur.

Ministri die 8 Septembris 1944 Bruxellas reverti sunt.

Bibliographia recensere

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis a die 9 Iulii 2019 ad diem 16 Iulii 2019.