Quintus Marcius Rex (consul 118 a.C.n.)

Quintus Marcius Rex (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 118 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis optimatium fuit.

Gens recensere

Tranquillitate animi mortem unici filii tulit atque die funeris senatum convocavit[1]. Soror eius Marcia anno 114 a.C.n. Vestalis virgo incesti accusata est.

Cursus honorum recensere

Anno 121 a.C.n. aut antea praetor fuit atque anno 118 una cum Marcus Porcius Cato consulatum gessit. In Gallia Transalpina eo anno Coloniam Narbonem Martium condidit[2]. Stoenos vicit et de eis anno 117 triumphavit[3]. Postea in iudicio accusatus est, sed cum bono eventu a claro Marco Antonio Oratore defensus est[4].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Valerius Maximus V 10,3
  2. Velleius Paterculus I 15,5; Eutropius, Breviarium Historiae Romanae ab urbe condita IV 23,1.
  3. Titus Livius, Periochae LXII; Orosius V 14,5.
  4. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 125


Antecessores:
Lucius Aurelius Cotta et Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus
Consul
118 a.C.n.
cum
Marco Porcio Catone
Successores:
Lucius Caecilius Metellus Diadematus et Quintus Mucius Scaevola