Quintus Fabius Maximus Eburnus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 104 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens recensere

Pater eius Quintus Fabius Maximus Servilianus anno 142 a.C.n. consul erat.

Cursus honorum recensere

Anno 132 a.C.n. quaestor in Sicilia erat, deinde anno 127 IIIvir monetalis[1] atque 119 praetor. Anno 116 una cum Gaio Licinio Geta consul erat[2] et annos 115/114 a.C.n. Macedoniam proconsul administravit. Anno 113 forsitan legatus senatus et anno 108 a.C.n. censor erat. Quod filium suum stupri causa supplicio affici iusserat, a Gnaeo Pompeio Strabone propter patriam potestatem excessam damnatus est et anno 104 a.C.n. in exilium Nuceriam abiit, ubi aliquot annos vivebat[3].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Marcus Tullius Cicero, de oratore I 121
  2. Marcus Tullius Cicero, pro Murena 36
  3. Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 28


Antecessores:
Lucius Caecilius Metellus Diadematus et Quintus Mucius Scaevola
Consul
116 a.C.n.
cum
Gaio Licinio Geta
Successores:
Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus