Quintus Aemilius Lepidus (Barbula?) (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius Manius Aemilius Lepidus anno 66 a.C.n. consul creatus est. Ipse bello civili post mortem Caesaris triumviris favebat : quo tempore post pugnam ad Philippos futurum collegam in consulatu, Marcum Lollium, qui tum proscriptus ne occideretur servum se esse simulabat emisse atque Romam secum reportasse dicitur. Postquam Lollius adgnitus et triumviris indicatus est, Barbula ab Octaviano impetravit ut proscripto ignosceret[1]. Annis 40 a.C.n. ad usque 38 propraetor Marci Antonii in orientalibus imperii provinciis fuit. Post pugnam apud Actium factam Quintus Lepidus, qui legatus Marci Antonii victus et captus erat, per futurum collegam Marcum Lollium ab Augusto veniam impetravit : ita Lollius pristinum beneficium rependerat[2]. Anno 21, cum Augustus absens consul a populo electus hunc magistratum recusavisset, post comitia acerrima contra Lucium Plautium Silvanum consul creatus est[3]. Cum collega Marco Lollio Romae pontem Fabricii reparavit. Fuit XVvir sacris faciundis et Ludis Saecularibus anni 17 interfuit. Circa annum 15 a.C.n. proconsul Asiae erat.

Notae recensere

  1. Appianus, Bell. civ. IV 210-215. De coniectura modernorum eruditorum agitur : etenim Appianus alterum virum tantum Marcum, alterum Barbulam tantum nominat et collegas postea in consulatu fuisse adiicit. Nihil tamen a quoquam propositum est quod aptius verisimiliusque hunc Appiani locum illustraret. De quo vide Fr. Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985 : 487-488 Hic legere potes
  2. Appianus, Bell. civ. IV 210-215
  3. Cassius Dio LIV 6

Si vis plura legere recensere

Antecessores:
Marcus Claudius Marcellus Aeserninus et Lucius Arruntius
Consul
21 a.C.n.
cum
Marco Lollio
Successores:
Marcus Appuleius et Publius Silius Nerva