Quinquatria (-uum n.pl.) sive Quinquatrus maiores (-uum -um f.pl.) Romae ad honorem deae Minervae die 19 Martii celebratae sunt. Nomen habuerunt, secundum Varronem,[1] quia die quinto post Ides Martias incidebant; Ovidius autem sacra per dies quinque celebrata adseverat.[2] Quinquatrus minusculae vel Minores idibus Iuniis, die 13 Iunii, celebrabantur[3].

Nexus interni

Notae recensere

  1. Varro, De lingua Latina 6.14
  2. Ovidius, Fasti 3.809 ff.
  3. Ovidius, Fasti VI.651-691.

Bibliographia recensere