De genere arborum "ilex" vide: Ilex (genus)

Quercus ilex, quae antiquis ilex tantum appellabatur, est perennis folii arbor, quae prope 20-25 metra alta est. Habet cacumen amplum et latum, praecipue sinuosum. Eius truncus non longus et fuscus est. Folia sunt perennia, dura, cum margine denticulato et de contrario latere capillato. Floret menses Aprilem et Maium et fert mensem Septembrem glandes 4-10 centimetra longas et 6 centimetra amplas. Crescit in regione mediterranea. Sunt duae subspecies: quercus ilex ilex et quercus ilex ballota aut quercus rotundifolia.


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fagales 
Familia : Fagaceae 
Genus : Quercus 
Species : Quercus ilex 
Quercus ilex 
Carolus Linnaeus  
Quercus ilex in monte Montiserrato

Bibliographia recensere

  • F. Masclans, Guia per a conèixer els arbres, Barcelona 1958.