Quendorf est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Quendorf est praeterea pars communis generalis Schüttorf.

Wikidata Quendorf
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°20′0″N 7°11′0″E
Numerus incolarum: 629
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 14.13 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Isterberg, Aquae Benthemiae

Tabula aut despectus

Quendorf: situs
Quendorf: situs

Historia recensere

Quendorf vicus nomine Quenethorpe anno 1197 primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Quendorf ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Quendorf cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium Hermannus Rademaker est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Quendorf spectant.

Notae recensere