Lex Humiana est distinctio a Davide Humio, philosopho et rerum gestarum scriptore Scotico (1711–1776) excogitata, nam multos scriptores dixit a dictis descriptivis imprudenter ad dicta aestimativa concludere solere.[1] Humius autem hoc illis philosophis vitio vertebat, nam negavit a dictis descriptivis (sicut est) ad dicta aestimativa (sicut esse debet) transiri posse. Lex Humiana ('no ought from is') interdum etiam guillotina Humiana appellatur.[2]

David Humius quaestionem est-debet in Treatise of Human Nature rogavit.
Humius rogat, cum cognitum modi per quem universum est habeamus, quali sensu dicere possumus id variare debere.

Sententia similis per argumentum quaestionis apertae a G. E. Moore ad ullam comparationem proprietatum moralium cum proprietatibus naturalibus redarguendam positum est. Hoc captio naturalistica (ut appellatur) contra opiniones naturalistarum ethicorum stat.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Hume, Treatise of Human Nature 3.1.1.27.
  2. Hare 1952: 29; Black 1964.

Bibliographia recensere

  • Black, Max (1964) The Gap Between "Is" and "Should." The Philosophical Review 73 (2): 165. ISSN 0031-8108. doi:10.2307/2183334.
  • Falk, W.D. (1976) Hume on Is and Ought, Canadian Journal of Philosophy 6: 359–378.
  • Flew, Antony (1964) On Not Deriving 'Ought' from 'Is'. Analysis 25: 25–32.
  • Hare, R.M. (1952) The Language of Morals. Oxford University Press.
  • Hunter, Geoffrey (1962) Hume on Is and Ought. Philosophy 37: 148–152.
  • Hudson, William Donald (1969) The Is/Ought Question: A Collection of Papers on the Central Problem in Moral Philosophy. Macmillan.
  • Pidgen, Charles R. (2010) Hume on Is and Ought. Palgrave Macmillan.
  • Schurz, Gerhard (1997) The Is-Ought Problem: An Investigation in Philosophical Logic. Kluwer.

Nexus externi recensere