Quadragesima est quadraginta dierum tempus liturgicum paenitentiae, quod in Ecclesia occidentali festum Paschae antecedit. Iesu in desertis ieiunii 40 dierum, antequam in publicum prodiit, commonefacit. Primus Quadragesimae dies est Dies Cinerum. In ecclesiis orientalibus Dies Cinerum nescitur, quod tempus ieiunii iam hebdomada per Diem Passionis et Sabbatum Sanctum ante Pascham septima incipiunt.

Quadragesima a Petro Bruegel seniore picta, 1559, pars picturae "Pugna inter Saturnalia et Quadragesimam" dictae.

Alia Quadragesimae nomina sunt Quadragena, Quarentana, Quadragesimum maior, Quadragesimum ante Pascha, tempus Quadragesimale, Ieiunium longum, Ieiunium Quadragesimale, Ieiunium Paschale, Ieiunia.

Fundamentum Biblicum recensere

Exemplum Iesu sequens, qui quadraginta dies in desertis ieiunaverat (Mt 4,2), ecclesia ieiunii paschalis spatium quadraginta dies ac noctes esse vult. Spatium quadraginta dierum in Bibliis pluries invenitur: populus Israel quadraginta annos per deserta migrat (Ex 16,35), Moses quadraginta dies in monte Sinai moratur (Ex 24,18), Elias quadraginta dies ad montem Horeb ambulat (1 Reg 19,8), Iesus quadraginta dies in desertis ieiunat (Mt 4,2; Lc 4,2), quadraginta dies post Christi resurrectionem (Pascha) ecclesia festum Ascensionis Domini celebrat (Act 1,3).

Historia recensere

Traditio Christiana plures dies sive tempora ieiunii cognoscit, quorum gravissima sunt Quadragesima et Adventus. Usus Christianus ieiunandi a quarto saeculo attestatus est.

Modo antiquiore quadraginta dies Quadragesimae a Die Cinerum usque ad noctem Paschae (i.e. ad Vigiliam Paschalem) numerati sunt. Modo recentiore, postquam Synodus Beneventana anno 1091 constituit dies dominicas non iam inter Quadragesimam numerandos esse, Die Cinerum unam hebdomadam praecessa quadraginta dies usque ad Dominicam in Palmis numerantur, Hebdomada Sancta autem spatium proprium efficit.

Quadragesima festum Paschalem anteit, quod a Concilio Nicaeno anno 325 in primam diem dominicam post primam lunam veris constitutum est. Inde Pascha est festum mobile, quod inter diem 22 Martii et 25 Aprilis (sic dictos "terminos paschales") locum habet; Quadragesima cum Die Cinerum nec non multa alia festa secundum festum paschalem collocantur.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Computus paschalis.

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Quadragesimam spectant (Lent, Lent (fasting period)).