Pugna apud Eylau, diebus 7 et 8 Februarii 1807 commissa, fuit proelium incerto quidem eventu, sed multarum victimarum et apud Francicos Napoleone I imperatore et apud Russos et Borussicos consociatos. Fuit una e pugnis Belli Quartae Coalitionis.

Napoleo imperator Francorum inter pugnam apud Eylau

Historia recensere

Postquam Proelio Ienensi Borussia victa est, milites eius in Borussiam Orientalem se receperunt. Alligati Borussici et Russici legato militum Russicorum Levino Augusto de Bennigsen duce urbem Eylau defendebant, ne Franci caput Borussiae Orentalis Regiomontium expugnarent. Napoleo urbem aggressus est militum 70 milibus, quae ab eodem numero Russicorum Borussicorumque defendebatur. Neutri victoriam rettulerunt, sed 19.000 Francorum et 26.000 sociorum caesi sunt. Non prius quam 14 Iunii Proelio Friedlandiensi Napoleo alligatos vicit et ad Pacem Tilsae coegit.

Nexus interni

Nexus externi recensere