Publius Ventidius Bassus (ante 90 a.C.n.–post 38 a.C.n.) fuit egregius vir militaris Romanus. In Republica Romana Caesarem primo secutus est; deinde Marcum Antonium. Consulatum mense Decembri anni 43 a.C.n. gessit.

In hoc denario effigiem Marci Antonii praebente legitur in aversa parteː [P] VENTIDI(us) PONT(ifex) IMP(erator). Nummus in oriente in officina exercitum sequente percussus est.

De origine recensere

Vita Ventidii nobis tradita tamquam mirum exemplum viri ab infimis condicionibus per militares virtutes usque ad summum fastigium elati. Nam ignota familia in Piceno ortus, bello sociali, Asculo expugnato, puer adhuc una cum matre captus est et ante currum in triumpho actus a Pompeio Strabone[1] (Pompei Magni patre). Ita Romam primum vidit ex carcere et vinculis.

Multi tamen eruditi moderni putant genus eius ab antiquis scriptoribus ornandae narrationis causa re vera humilius factum esse: nisi enim e familia nobili in Piceno fuisset, non gloriosum erat Pompeio puerum et matrem ante currum agere. Nos quidem hanc rem in medio relinquemus.

De cursu honorum recensere

Mulio postea fuit ad vitam merendam. Tum iumentis carrisque exercitus Romanos instruxit. Tam industrius in hac opera exstitit ut Caesar eius sedulitatem animadverterit atque eum in Galliam secum ire iusserit. Ubi omnia munia sibi mandata eximie absolvit.

Postquam vero Caesariani re publica potiti sunt, Ventidius Caesaris patrocinio tribunus plebis et pontifex factus est ac inter multos alios homines novos in senatum adlectus (fuit enim sub Caesare renovatio maxima amplissimi ordinis). Designatus ad praeturam anni 43 a.C.n.[2], post mortem dictatoris Marci Antonii fautor fuit.

Initio anni 43 a.C.n. dilectum in Piceno habebat, ut tres legiones Marco Antonio conficeret, qui Decimum Iunium Brutum Mutinae obsidebat et adversus consules bellum gerebat. Neque tamen eas imperatori suo tradere potuit, antequam a consulibus et Octaviano ille victus esset. Antonio saluti tamen fuit: nam, Octaviano non obstante, eum non longe a Genua fugientem consecutus est, priusquam a Decimo Bruto caperetur. Tum una cum Antonio hostis publicus a senatu iudicatus est.

Itaque, triumviris iam Rempublicam regentibus, mense Novembri Antonius insignia merita Publii Ventidii consulatu remuneravit, quem ille gessit post mortem Quinti Pedii et abdicationem Octaviani usque ad finem anni cum collega Gaio Carrinate. Ita eodem anno et praetor et consul fuit[3], quod ante eum contigerat nemini: adeo triumviri omnipotentes leges Reipublicae contemnebant! Epigramma quod tunc temporis in Urbis muris legebatur ab Aulo Gellio[4] traditum estː

concurrite omnes augures, haruspices!
portentum inusitatum conflatum est recens:
nam mulos qui fricabat, consul factus est.

Anno 42 a.C.n. legatus Antonii, qui in Achaiam adversus Cassium et Brutum profectus erat Galliam rexit. Perusino bello (41 a.C.n.) Lucio Antonio consuli Perusiae obsesso auxilio quidem venit sed prudenter cauteque quia de veris consiliis Marci Antonii certior factus non erat[5]. Nec multum profecit quoniam Lucius ad deditionem fame coactus est.

De bello Parthico recensere

Gloriam militarem maximam adeptus est: nam anno 40 a.C.n. Ventidium proconsulem Marcus Antonius, qui orientalem partem imperii Romani regebat, undecim legionibus praefecit atque ei Asiam et Syriam a Parthis occupatas liberandas mandavit[6] (Parthos autem odio Caesarianarum partium in Syriam auxilio acciverat dux Romanus Quintus Labienus). Hoc bello tam felix ac prudens fuit, ut tribus proeliis (maximo autem apud Gindarum[7]) Parthos et Labienum devicerit et ex Syria expulerit: Pacorus quoque, dux Parthorum et filius regis, hoc bello occisus est. Tum Marcus Antonius ex invidia[8], quod legatus nimis felix fuerat, in eius locum Gaium Sosium legionibus praefecit et Ventidium Romam remisit ubi de Parthis, primus omnium Romanorum ducum, anno 38 a.C.n. triumphavit[9]. Ac diu solus: nam paulo post Marcus Antonius cum sedecim legionibus Parthiam ingressus magnam cladem accepit.

Post triumphum de Publio Ventidio nihil accepimus nisi quod funere publico dignatus est.

Notae recensere

  1. Cassius Dio 49.21.
  2. Dio Cassius 43.51.
  3. Cassius Dio XLVII,15.
  4. Noctes Atticae XV.4.
  5. Appianus, Bell. civ. V,131-132.
  6. Appianus BC V,276. Plut., Antonius 33
  7. Strabo, Geographica XVI.2.10
  8. Sic saltem tradiderunt auctores antiqui (e.g. Dio Cassius), fortasse tamen Octaviani malevolentiam secuti, qui omnia facta Antonii detrectabat atque in peius interpretabatur.
  9. Plut., Ant. 34 qui nullam invidiam apud Marcum Antonium notat.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere

Antecessores:
Octavianus Caesar et Quintus Pedius
Consul
43 a.C.n.
cum
Gaio Carrinate
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus II, Lucius Munatius Plancus