Publius Servilius Q.f. Geminus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 248 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens recensere

Gnaeus Servilius P.f. Geminus (consul anni 217 a.C.n.) eius filius atque Gaius Servilius C.f. Geminus (consul anni 203 a.C.n.) eius nepos fuit.

Cursus honorum recensere

Servilius inter Primum Bellum Punicum anno 252 a.C.n. primo cum Gaio Aurelio L.f. Cotta consulatum gessit. Consules in Sicilia insula contra Poenos pugnabant atque Cotta Himerenses Thermas oppidum cepit. Anno 248 Servilius Geminus iterum consul fuit, iterum cum Cotta, iterum in Sicilia consules contra Poenos bellum ducebant, sed nihil memorabilis perficere potuerunt, cum Cotta frustra Lilybaeum et Drepanum obsedebat[1]. De rebus gestis Servilii nihil certi cognovimus.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Zonaras VIII 8


Antecessores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Sempronius Ti.f. Blaesus
Consul
252 a.C.n.
cum
Gaio Aurelio L.f. Cotta
Successores:
Lucius Caecilius L.f. Metellus et Gaius Furius Pacilus
Antecessores:
Publius Claudius Pulcher et Lucius Iunius C.f. Pullus
Consul
248 a.C.n.
cum
Gaio Aurelio L.f. Cotta II
Successores:
Lucius Caecilius L.f. Metellus II et Numerius Fabius M.f. Buteo