Publius Sempronius P.f. Sophus (consul 268 a.C.n.)

Publius Sempronius P.f. Sophus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 252 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia recensere

Pater eius Publius Sempronius P.f. Sophus anno 304 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum recensere

Sempronius Sophus anno 268 a.C.n. una cum Appio Claudio Ap.f. Russo consul fuit. Hoc anno bellum contra Picenos gerebant, qui anno superiore seditionem coeperant. Ambo consul de eis triumphavit. Sempronius tum templum Telluris dedicavit.[1]. Tum etiam Coloniae Romanae Arimini et Beneventi conditae sunt[2]. Anno 252 censor acriter in senatores egit et XVI eorum e senatu expulit[3].

Notae recensere

  1. Eutropius II 16; Florus I 14, 2; Orosius IV 4, 5ff.; Titus Livius, periochae 15; vgl. Frontinus, Strategemata I 12, 3
  2. Livius, periochae 15; Velleius Paterculus I 14, 7; Eutropius II 16.
  3. Valerius Maximus VI 3, 12; Plutarchus, Quaestiones Romanae 14.


Antecessores:
Quintus Ogulnius L.f. Gallus et Gaius Fabius C.f. Pictor
Consul
268 a.C.n.
cum
Appio Claudio Ap.f. Russo
Successores:
Marcus Atilius Regulus et Lucius Iulius L.f. Libo