Publius Maelius Sp. f. Capitolinus

Publius Maelius Sp. f. Capitolinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Maelius anno 400 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Publius Manlius M.f. Vulso, Spurius Furius L.f. Medullinus, Lucius Publilius L.f. Philo Vulscus fuerunt. Eo anno Romani oppidum Anxur iterum expugnaverunt[1].

Anno 396 iterum electus est[2]. Cum eo Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus tribuni militum fuerunt. Eo anno Genucius et Titinius a Faliscis et Capenatibus victi sunt, sed tum Marcus Furius Camillus dictator nominatus Veios decem annos obsessos expugnavit[3].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 12
  2. op.cit., V 18,1-6
  3. op.cit., V 18-22