Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus

Wikidata Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 4. saeculum a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value
Coniunx: unknown value
Proles: Publius Licinius Calvus Esquilinus

Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Familia recensere

Semifrater eius Gnaeus Cornelius P.f. Cossus tribunus militum anni 401 a.C.n. erat[1]. Fortasse in gentem Liciniam adoptatus est.

Cursus honorum recensere

Licinius primum anno 400 a.C.n. tribunus militum consulari potestate - primus e plebe, quamquam iam aetate provectus - electus est. Collegae eius Publius Manlius M.f. Vulso, Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Spurius Furius L.f. Medullinus, Lucius Publilius L.f. Philo Vulscus fuerunt. Eo anno Romani oppidum Anxur iterum expugnaverunt[2]. Anno 398 a.C.n. legationi Delphos missae interfuit.[3] Anno 396 iterum electus est, quamquam candidatus non erat, quod tam moderate primum magistratum gesserat. Sed propter aetatem suam valetudinemque cives oratione habita permovit, ut filium suum Publium Licinium crearent[4]. Cum eo Lucius Titinius L.f. Pansa Saccus, Publius Maelius Sp. f. Capitolinus, Quintus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus tribuni militum fuerunt.

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 12
  2. loc.cit.
  3. Plutarchus, Camillus 4,4
  4. Titus Livius, op.cit., V 18,1-6