Publius Cornelius Scipio Asiaticus

Publius Cornelius Scipio Asiaticus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Publius Cornelius Lentulus Scipio erat, qui anno 24 consul suffectus erat. Frater eius Publius Cornelius Lentulus Scipio anno 56 magistratum supremum administravit. Ipse anno 68 a Galba imperatore mensibus Octobris ad usque Decembrem consul suffectus creatus est[1]. Cognomen Asiatici ei non victoriae causae, sed propter maiorem quendam datum esse creditur.

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 196