Proculus Geganius Macerinus (natus mortuusve ignoto anno) senator Romanus saeculi quinti fuit.

Familia recensere

Pater eius Titus Geganius Macerinus anno 492 a.C.n. consul Romanus fuit. Marcus Geganius M.f. Macerinus frater annis 447, 443 atque 437 consul, anno 435 a.C.n. censor erat.

Cursus honorum recensere

Proculus ipse anno 440 consulatum administravit una cum Lucio Menenio Agrippae f. Lanato. Eo anno urbs fama vexabatur, nam rustici agros non coluerant propter controversias plebis cum patriciis. Spurius Maelius], homo praedives sed privatus, quia regnum sibi parare cupiebat, frumentum plebi distribuebat.[1].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 12,6 -13,5


Antecessores:
Gaius (Quintus) Furius Pacilus Fusus et Manius Papirius Crassus
Consul
440 a.C.n.
cum
Lucio Menenio Agrippae f. Lanato
Successores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus VI et Agrippa Menenius T.f. Lanatus