Prima communitas Hierosolymitana

Prima communitas Hierosolymitana erat prima communitas Christiana. Post Christum crucifixum mox orta est, Iudaeis et omnibus hominibus Christi resurrectionem, absolutionem peccatorum et imminentem adventum Christi secundum (Graece Δευτέρα Παρουσία) annuntians.

Effusio Spiritus Sancti die Pentecostis pictus a Giotto Bondonis sub annum 1305

Fontes recensere

Fons praecipuus de origine, historia, fide, et cultu primae communitatis Hierosolymitanae sunt Actus Apostolorum, qui sub 100 conscripti sunt. Ad hoc veniunt traditiones, quas Paulus apostolus in litteris suis praebert. Etiam relatio de passione Iesu Christi Evangelii secundum Marcum (Mc 14ss) a multis conscripta esse Hieosolymis putatur.

Lucas primam communitatem Hierosolymitanam (circiter ab anno 30 usque ad annum 70) exemplum ecclesiarum posterarum describit, quae ab apostolis recta concorditer magna ex parte in bonorum communione vixerit. Epistulae Sancti Pauli et pervestigatio sive censura historicorum hanc speciem aliqua ex parte commutant, licet fundamenta fidei omnibus communia fuisse comprobentur.

Quod communitatis liturgiam et munera attinet forsitan e Doctrina Apostolorum (Graece: διδαχή), quasi Catechismo Christianorum, qui religione Iudaica orti communitati Hierosolymitanae theologia proximi fuisse videntur, aliqua colligi possunt.

Praeterea sunt fontes non biblici ut puta Testimonium Flavianum (ad annum 90) a historico Iudaico Flavio Iosepho conscriptum atque noti e libro Hegesippi (ad annum 180) Hypomnemata intitulato in Historia ecclesiastica Eusebii Caesariensis servati.

Nexus interni