Praesepe[1] est locus praeseptus, stabulum pecore vel equis designatum, et praecipue locus ubi haec bestia aluntur. Etiam receptaculum cibi in stabulo positum significat.

In Bibliis recensere

In Evangelio secundum Lucam, Iesus infans in praesepe (Graece φάτνη) reclinatus est quia nihil melius praesto erat: "Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio."

In nativitatis Iesu memoria, praesepia in domibus et ecclesiis tempore natalicio collocantur. Iuxta praesepe, bos et asinus adstant quia Isaias[2] dixit: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit."

Liber recensere

Notae recensere

  1. Praesēpe, gen. praesēpis, est prima forma in Oxford Latin Dictionary data; aliter praesaepe, praesēpium, praesaepium.
  2. paragrapho 1, sententia 3

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad praesepia spectant.