Pontificius Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis

Pontificius Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis est institutum Curiae Romanae, cui munus concreditum est Conventus Eucharisticos Internationales (ac per eos cultum eucharisticum ipsum, qui ecclesiae maximi est sane momenti), promovendi earundemque congressionum eucharistiae dicatarum praeparationi ac dispositioni etiam, ubi expediat, per comitatuum eucharisticorum nationalium constitutionem invigilandi. Eius statutum nuperrime annis 2008 et 2009 recognitum et reformatum est, Benedicto XVI summo pontifice die 24 Decembris anni 2009 approbante, cum praeses comitatus esset Petrus Marini archiepiscopus et secretarius Victor Boccardi presbyter. Inde a die 13 Septembris 2021 praeses comitatus est Conradus Maggioni, presbyter sodalis Societatis Mariae Montfortanae. Quod autem ad adiutores presbyteri Victoris Boccardi attinet, Sarae Galati, mulieri sanctimoniali congregationis Piarum Discipularum Divini Magistri, eius consoror Maria Angela Bruzzone adiuncta est.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!