Polyphaga (πολύς 'multum' + φαγεῖν 'ēsse') sunt maximus maximeque varius coleopterorum subordo, qui centum quadraginta quattuor familiae in sedecim superfamiliis comprehendit. Mirabiles res his coleopteris propriae sunt, nam magnas in orbe terrarum naturae accommodationes ostentant. Polyphaga in plus quam 300 000 specierum descriptarum consistunt, circa 90 centesimis specierum coleopterorum hactenus inventarum.


Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Emery, 1886

Gravis polyphagorum proprietas est quod coxa posterior primum secundumque lamina abdominalia vel ventralia, sternites rite appellata, non dividit; etiam, sutura notopleurorum, sub scuto pronotali, abest.[1]

Classificatio recensere

Subordini sunt quinque infraordines:

Interior polyphagorum classificatio nonnullas superfamilias seriesve comprehendit, quarum partes sunt aliquantum constantes, quamquam aliquae minores familiae (quarum etiam gradus disputantur) in variis cladis a variis auctoribus ponuntur. Magnae superfamiliae sunt Hydrophiloidea, Staphylinoidea, Scarabaeoidea, Buprestoidea, Byrrhoidea, Elateroidea, et Bostrichoidea.

Infraordo Cucujiformia paene omnia coleoptera herbivora comprehendit, quibus sunt cryptonephriticae generis ordinarii tubulae Malpighianae, ommatidia sicut coni (rhabdomatibus apertis), et nulla spiracula efficacia super octavo segmento abdominali.

Superfamiliae Cucujiformium sunt Cleroidea, Cucujoidea, Tenebrionoidea, Chrysomeloidea, et Curculionoidea. Manifesto, adoptio vitae phytophagae ad diversitatem taxorum in coleopteris recte pertinet, Cucujiformibus, praecipue Curculionoideis, radiatione maiore.

Bibliographia recensere

  • Cranston, Peter S., et Penny J. Gullan. Phylogeny of Insects. Berkeleiae: University of California Press.
  • Johnson, Norman F., et Charles A. Triplehorn. 2004. Borror and DeLong's Introduction to the Study of Insects. Ed. septima. Belmont: Brooks/Cole. ISBN 0-03-096835-6.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyphaga spectant.
  Vide "Polyphaga (Coleoptera)" apud Vicispecies.
  1. Johnson & Triplehorn 2004:365–400, 428–429.