Polyglotta Africana est liber anno 1854 editus a Sigismundo Gulielmo Koelle, missionario Germanico, qui in 188 paginis nonnullas 156 linguas Africanas comparabat (vel 120 fere, secundum classificationem hodiernam; nonnullae varietates distinctae a Koelle habitae postea ad eandam linguam pertinere monstratae sunt). Quod opus progressum linguisticae comparativae magnopere promovit.

Koelle data recta observatione collegit, plerumque libertos Urbis Liberae in Monte Leonino percontans. Quae data systemate phonetico a Carolo Ricardo Lepsio Aegyptologo excogitato in scripturam constanter redegit. Eius transcriptiones non semper verae erant; exempli gratia, IPA [s] cum [z] et [tʃ] cum [dʒ] pertinaciter confundit; eius autem data satis constantia erant ut greges linguarum vocabulariis propriis erigi possent.

Nonnulli greges quos instituit cum gregibus hodiernis insigniter congruunt; inter quos erant:

  • "North-West Atlantic" (Atlantici Septentrionales et Occidentales): linguae Atlanticae
  • "North-Western High Sudan / Mandenga" (Sudania Alta Septentrionalis et Occidentalis vel Mandenga): linguae Mande
  • "North-Eastern High Sudan" (Sudania Alta Septentrionalis et Orientalis): linguae Gur

Bibliographia recensere

  • Koelle, Sigismund Wilhelm. 1854. Polyglotta Africana, or a comparative vocabulary of nearly three hundred words and phrases, in more than one hundred distinct African languages. Londinii: Church Missionary House.
  • Koelle, Sigismund Wilhelm. 1963. Polyglotta Africana / Unveränderter Nachdruck der Ausgabe London 1854, vermehrt durch eine historische Einführung von P. E. H. Hair und einen Wortindex von David Dalby. Graecii: Akademische Druck- u. Verlagsanstalt.