Polydectes (Πολυδέκτης) fuit Magnetis filius et Seriphi insulae rex, qui Perseum Iovis et Danaës filium educavit, cuius tandem ingenium veritus, audaciamque et felicitatem, sub praetextu aeternae gloriae, illum ad superandam Gorgonem Medusam impulit, Qua devicta redeunti Perseo cum semper detraheret, conversus est ab illo in silicem, monstrato capite Medusae. Hanc scaenam in Pinacotheca Atheniensium ad Propylaeos sita pictam vidit Pausanias[1].

Ovidius haec de Polydecte narrat:

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
nec iuvenis virtus per tot spectata labores
nec mala mollierant, sed inexorabile durus
exerces odium, nec iniqua finis in ira est;
detrectas etiam laudem fictamque Medusae
arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.
parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis
ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.[2]

Alii apud Dictyn, sororem huius, Danaen cum Perseo hospitatam esse tradunt.

Notae recensere

  1. Graeciae descriptio I.22.6
  2. Publius Ovidius Naso, Metamorphoses 5.242

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis


 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!