Pohjola (a nomine Finnico pohja 'fundus') vel Aquilo[1] est locus in mythologia Finnica, regio arctoa, quae in mundo Kalevalae est terra Lapponum; in vero autem mundo, hic Aquilo partes Lapponiae Caianiaeque antiquas comprehendit. Pohjola, locus mythicus, fons malorum est, terra borealis semper frigida et tenebrosa, inde morbus et gelu diffunduntur. Pohjola inimica est terrae Väinölensi Kalevalanorum.

In mytho Louhi, domina Pohjolae, saga mala potestate magna est. Seppo Ilmarinen faber magnus Samponem iussu Louhis fabricatur quem quasi dotem pro filia ei affert. Sampo mola copiae est tamquam Cornucopia, quae molit copiam Aquiloniales. Operculum molens est symbolus caeli, stellis variegatum, quod circum axem orbis terrarum volvit. Alii homines Kalevalenses filias Aquilonis petunt, sicut Lemminkäinen fortis et Väinämöinen sapiens magnus. Louhi alia miracula ab eis postulavit, exempli gratia Cygnum amnis Mortis sagitta transfigere. Quando procus denique filiam assecutus est, nuptiae et compotationes et dapes in atrio magno Aquilonis fuerunt.

Fundamentum axis mundi erat radix huius "arbor mundi," secundum mythologiam Finnicam, super horizonte septentrionali, in Pohjola. Fabricatio et reconditio Samponis et copiae a Louhi saga in monte magno in plagis tenebrosis Aquilonis; pugna et bellum ab homines meridionalibus in Samponem liberandum et appropriandum; et fragor subsequens Samponis et amissio operculi (qui fragor arboris mundi in polo septentrionali significat) magnam partem Kalevalae simul constituunt.

Notae recensere

  1. In Kalevala Latina Thomae Pekkanen.

Bibliographia recensere

  • Pentikäinen Juha; Poom, Ritva (interpres). Kalevala Mythology, editio emendata. Bloomington: Indiana University Press, 1999. p. 170.

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.