Plotinus (Graece Πλωτῖνος), philosophus erat Graecus Licopole (in Aegypto) natus anno 205. In circulum intravit Ammonii Saccae anno 232 Alexandriae, cuius Saccae discipuli erant Origenes, Longinus et Herenius. Initium Neoplatonismi est. Undecim annos Saccam audivit; postea cum quadam expeditione militari imperatoris Gordiani contra Persas peregrinatus est in Orientem, ubi sapientiam Persarum Indorumque didicisse fertur. Reversus Romam, ibi viginti sex annos docens magnam famam est adeptus. Scripta eius a Porphyrio sunt sub nomine Enneadum. Porphyrius, qui de vita Plotini scripsit, discipulus suus erat.

Plotinus

Philosophia Plotini recensere

Deum explicat Plotinus sub triplici aspectu, qui quandam trinitatem, minime vero cum christiana confundendam offert. Primum Dei principium est aliquid unum, primum, omnino simplex, incomprehensibile, superessentiale, excludens omnes rerum finitarum proprietates; si autem tales ei attribuimus, hoc fit modo imperfecto et relativo. — Hoc principium supremum per energiam plenitudinemque suiipsius rationem generat universalem. Quae generatio sive emanatio, quamvis eius terminus extra ens supremum constituatur, tamen cum ipso coniuncta manet atque secundum Dei efficit principium, quod ens primum cognoscit fitque schema omnium archetyporum seu idearum. Sed cum huius emanationis terminus et fontem, a quo provenit, et seipsum cognoscat, fit ratio, similiter atque emanatio lucis, caloris, frigoris efficitur imago lucis, caloris, frigoris.

Pari modo producitur ex illa ratione universali per emanationem tertium Dei principium: anima mundi, mater naturae, spiritus universalis, demiurgus. Sicuti enim primum principium a ratione circumdatum est universali, ita illud iterum immobile circumdatur tertio circulo mobili: demiurgo, qui contactum quendam cum rebus sortitur, ideoque mobilis dicitur. Illa tria Deum componentia principia inter se sunt diversa; nam primum supremum est et unitas simplicitasque ineffabilis; secundum primo est inferius, quia ex primo originem ducit; simulque secundum primo superius, quia seipsum cognoscit; secundo inferius tertium, nam etsi coniunctum cum secundo, tamen in res scinditur singulares propiusque ad materiam accedit.

Bibliographia recensere

  • Richard Dufour, Plotinus. A Bibliography 1950-2000, Lugduni Batavorum 2002.
  • Richard Dufour, Bibliographie plotinienne 2000-2009, in: «Études platoniciennes» VI, 2009, p. 295-364.

Vide etiam recensere

Nexus externi recensere