Platea Civitatum Foederatarum (Francice Place des États-Unis) est spatium publicum in arrotundimento sexto decimo Lutetiae Franciae, circa 500 metra ad meridiem Plateae Stellatae et Arcus Triumphalis.

Statua marchionis de la Fayette et Georgii Vasingtonii.

Res consistit in platea, circa 140 metra longa et triginta metra lata, ab viis arbustis et bene curatis circumscripta, amoenum et opacum sacculi hortum formans. Hortus Quadratum Thomae Ieffersonii rite appellatur, sed aedificia ad id spectantia (lateribus tribus) inscriptiones cursuales in Platea Civitatum Foederatarum habent. Orientalis autem quadrati finis a Xysto Ienae et confluentes viae Platea Classis Praefecti de Grasse appellata conficitur. Hae viae, quarum omnes ad orientalem Plateae Civitatum Foederatarum finem ducunt, sunt Via Freycinet, Via Lubecae, Via Bassani, et Via Georgii Bizet.

Aliae viae Plateam Civitatum Foederatarum intrantes sunt Via Classis Praefecti d'Estaing, quae a meridie intrat; Via Galilaeae, quae ad occidentem Quadrati Thomae Ieffersonii transit; et Via Dumont d'Urville, quae angulum boreoccidentalem intrat.

Monumentum voluntariis Americanis dicatum recensere

Coordinata: 48°52′3.87″N 2°17′42.05″E / 48.8677417°N 2.2950139°E / 48.8677417; 2.2950139 (Memorial to the American volunteers)

Monumentum voluntariis Americanis dicatum.

Die 4 Iulii 1923, Raimundus Poincaré, Praeses Concilii Civitatis Francici, monumentum in Platea Civitatum Foederatarum Americanis qui in Magno Bello pro Francia voluntarii pugnaverant dicatum. Quod, forma statuae aeneae supra plinthum positae, a Ioanne Boucher effectae, per subscriptionem publicam solutum erat. Boucher pro notione artistica photographema Alani Seeger adhibuerat, et nomen Seegeranum in tergo plinthi inveni potest, inter nomina viginti trium aliorum qui in ordinibus Legionis Externae Francicae ceciderunt. Praeterea, in utro latere basis statuae sunt duae partes ex "Ode in Memory of the American Volunteers Fallen for France," poemate Seegerano mox ante mortem die 4 Iulii 1916 scripto. Seeger in animo habuerat verba quae Lutetiae die 30 Maii eiusdem anni legit, in observantia Diei Ornamentorum,[1] festi Americani.

Notae recensere

  1. Ad ultimum Diei Memoriali appellati.

Bibliographia recensere

  • Dansel, Michel, et Alexandra d'Arnoux, cum Paul-François Morvan (pars historica). 1978. Paris 16e. Lutetiae: J.-C. Simoën.
  • Fouquières, André de. 1953. Mon Paris et ses Parisiens: Les quartiers de l'Étoile. Lutetiae: Éditions Pierre Horay.
  • Morel, Emilie. 2009. Paris, 16e arrondissement: 1900–1940. Lutetiae: Parimagine. ISBN 9782916195339 (charta), ISBN 2916195335 (charta).