Placita Cassinensia sunt quattuor testimonia inter 960 et 963 annos scripta quae confirmant aliquas terras pertinuisse ad monasteria benedectina Capuae, Sessae et Teani. Una e primis exemplis linguae italianae sunt.

Haec scripta sunt post formulam latinam:

Sao ko kelle terre per kelle fini que ki contene trenta anni le possette parte sancti Benedicti. Capua, marzo 960.

"Scio quod has terras, per fines quos continet (haec charta), triginta annos possedit pars sancti Benedicti. Capuae, martio, anno 960."

Sao cco kelle terre, per kelle fini que tebe monstrai, Pergoaldi foro, que ki contene, et trenta anni le possette. sessa, marzo 963.

"Scio quod has terras, per fines quos tibi monstravi, Pergoaldi fuerunt, quos [fines] continent [haec charta], et triginta annos eas ea possedit. Sessae, martio, anno 963."

Kella terra, per kelle fini que bobe mostrai, sancte Marie è, et trenta anni la posset parte sancte Marie. teano, iuglio 963.

"Haec terra, per fines quos vobis monstravi, sanctae Mariae est, et triginta annos eam possidit pars sanctae Mariae. Teani, iulio, anno 963."

Sao cco kelle terre, per kelle fini que tebe mostrai, trenta anni le possette parte sancte Marie. Teano, ottobre 963.

"Scio quod has terras, per fines quos tibi monstravi, triginta annos possedit pars sanctae Mariae. Teani, octobri, anno 963."

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  • Textus apud Bibliotheca Augustana