Pippinus Iunior vel Brevis, natus anno 714, mortuus 24 Septembris 768) fuit maior domus regni Francorum ab anno 741 et rex Francorum ab anno 751 ad usque mortem.

Imago Pippini regis a Ludovico Felice Amiel anno 1837 ficta (Castellum Versaliense)

Familia recensere

Fuit filius iunior Caroli Martelli maioris domus, qui pro regibus Merovingorum regnum administrabat. Sed ultimis annis Caroli Martelli, post mortem Theuderici IV sine rege regnabat.

Maior Domus recensere

Patre 22 Octobris 741 mortuo filii regnum diviserunt: Frater maior Carlomannus maior domus Austrasiam, Alamanniam Thuringiamque accepit, Pippinus autem ut Pippinus III maior domus Neustriam et Burgundiam administrabat. Quod fratres honorem suum rege ex domo prisco Merovingorum firmare voluerunt, anno 743 Childericum III regem fecerunt, sed ei nihil decernere licebat.

Rex Francorum recensere

Anno 747 Carlomannus constituit, ut regno abdicaret et in monasterium in monte Casino se recepit. Pippinus nunc totum regnum rexit, filios Carlomanni etiam in monasterium misit. Nunc Pippinus et honorem regalem appetivit. Misit legatos ad Zachariam papam. In "annalibus regni Francorum" [1]legimus: "Burghardus Wirzeburgensis episcopus et Folradus capellanus missi fuerunt ad Zachariam papam, interrogando de regibus in Francia, qui illis temporibus non habentes regalem potestatem, si bene fuisset an non. Et Zacharias papa mandavit Pippino, ut melius esset illum regem vocari, qui potestatem haberet, quam illum, qui sine regali potestate manebat; ut non conturbaretur ordo, per auctoritatem apostolicam iussit Pippinum regem fieri." Hoc responsum papae alii ut iuris paparum initium regum faciendorum viderunt, alii id tantum iurisconsultum papae esse censuerunt.

Foedus cum Papa et bellum contra Langobardos recensere

Sic mense Novembri anni 751 Childericus III tonsus et in monasterium missus est, Pippinus autem ut "Pippinus I" rex a nobilibus Francorum proclamatus est. Anno 754 Stephanus II papa in Franciam venit auxilii contra Langobardos petendi causa. Stephanus Pippinum 6 Ianuarii 754 convenit, et postquam de foedere actum est, papa 28 Iulii regem unxit. Rex Pippinus, qui disceptationibus cum rege Langobardorum Aistulpho nihil profecit, cum exercitu anno 755 in Italiam profectus Langobardos vicit, foedus Papiae cum Aistulpho fecit, quo Langobardi papae omnes agros, quos occupaverant, restituere debuerunt. Sed postero anno Langobardi, cum Franci domum reverterent, iterum Romam obsidebant, Pippinus iterum bellum eis intulit et secundum foedus Papiae fecit, quo Langobardi plus terrae papae reddere debuerunt. Cum rex Aistulphus mense Decembri anni 756 mortuus esset, Pippinus papaque ut Desiderius rex crearetur adepti sunt. Sed inter Francos et Langobardos et sequentibus annis amicitia non erat.

Alia Bella recensere

Et inter 753 et 757 feliciter bella contra Saxones gerebat, Narbone 759 expugnato Saracenos trans Pyrenaeos egit, 760 ad usque 768 contra Alamannos bellum gessit et anno 757 Tassilonem III ducem Bavariae ad ius iurandum Vasalli adduxit.

Mors et successores recensere

Anno 768 mortuus est et regnum inter filios Carolum et Carlomannum divisum est. In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Notae recensere

  1. Annales Regni Francorum, Cap DCCXLVIIII ad annum 749

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon