Phytotelma[1] (pl. phytotelmata, (Graece φυτόν 'planta' + τέλμα 'stagnum') est corpus aquae a plantis contentum. Aqua intra has plantas cumulata pro habitatione faunae et florae consociatarum esse potest. Saepe faunae cum phytotelmatibus consociatae sunt unicae. Nonnullae magni momenti sunt; exempli gratia, nonnulli Culicidae, quae vectores morborum sunt, insigniter generis Aëdis, plerumque in phytotelmatibus nascuntur.

Immanes Nepenthis rajah urcei pro phytotelmatibus sunt.
Neoregelia concentrica var. plutonis lacum Bromeliadaecarum generat.
Dendrotelma (cava arborea aqua impleta).

Classificatio phytotelmatum a Kitching anno 2000 facta[2] quinque agnoscit genera principalia: lacus bromeliacearum, certas plantas carnivoras sicut plantae urceosae, dendrotelmata (cavas arboreas aqua impletas), bambusarum internodia, et aquam axillarum (in fundamentis foliorum, petalorum, vel bractearum conlecta). Recognitio a Greeney anno 2001 facta[3] septem agnoscit genera: foramina in arboribus, axillas foliorum, flores, folia immutata, delapsas vegetationis partes (e.g., folia vel bracteas), delapsos fructuum folliculos, et "stem rots."? Prior rei recognitio a Maguire anno 1971 edita erat.[4] Liber a Frank et Lounibos anno 1983 editus[5] classificationem phytotelmatum tractans agnoscit phytotelmata bambusarum, axillarum foliorum bananarum, Bromeliacearum, Nepenthis, Sarraceniae, foraminum arboreorum, et Heliconiae.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Nomen a L. Varga anno 1928 facta in "Ein interessanter Biotop der Biocenose von Wasserorganism," Biologische Zentralblatt 48:143–162.
  2. R. L. Kitching, Food webs and container habitats: The natural history and ecology of phytotelmata (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000), ISBN 0-521-77316-4.
  3. H. F. Greeney (2001), "The insects of plant-held waters: a review and bibliography," Journal of Tropical Ecology 17(2):241–260. doi:10.1017/S026646740100116X.
  4. B. Maguire (1971), "Phytotelmata: Biota and community structure," Annual review of Ecology and Systematics 2:439–464.
  5. J. H. Frank et L. P. Lounibos, Phytotelmata: Terrestrial plants as hosts for aquatic insect communities (Plexus Press, 1983), ISBN 0-937548-05-7.

Nexus externus recensere

  • [1] Bromeliad Biota - Phytotelmata.
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad hydrologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!