Phoenissae

tragoedia quam Euripides docuit

Vide etiam paginam fere homonymam: Phoenissae (Seneca)

Phoenissae (Graece Φοίνισσαι) est tragoedia quam Euripides post annum 412 a.C.n.[1] docuit et in qua argumentum Septem contra Thebas retractavit. Quam fabulam partim imitatus est Seneca in tragoedia quadam eodem titulo instructa ut et temporibus modernis Iohannes Racine (La Thébaïde, 1664).

Antigone cum corpore Polynicis ab Alfredo Church picta

Personae recensere

Res Thebis aguntur pro Labdacidarum palatio.

Summarium recensere

  • Prologusː Iocasta Oedipi fabulam spectatoribus in memoriam revocat, quomodo patrem nescius occiderit, Sphingem ingenio vicerit, regnum atque simul matrem uxorem acceperit. Quibus flagitiis cognitis filii Eteocles et Polynices patrem palatio clauserunt qui eos diris exsecrationibus persecutus estː 'gladio hereditatem et regnum inter se partirenturǃ' Quod ne fieret filii pactum icerunt, alterutrum per vices in annum regnaturum esse. Primus regnavit Eteocles. At cum post annum rediit Polynices e civitate a fratre exclusus ad Argivorum regem Adrastum confugit quocum societatem fecit. Atque nunc magnum exercitum in Thebanos ducit. Iocasta a filio indutias impetravit atque fratres in gratiam secum redituros sperat. Sequitur scaena quae tertium Iliadis carmen imitatur cum Helena a Priamo interrogata de Troianis moenibus nomina et mores heroum Achaeorum seni enumerat (τειχοσκοπία). Simili modo e palatii tecto vetus paedagogus ab Antigona rogatus ei duces hostium designat et describit[2]. Simul et insignia in clipeis picta refert ut nuntius Aeschyli in Septem contra Thebas fecerat. Adveniente vero mulierum turba (hoc est choro) intra domum properant.
  • Parodosː chorus quid Thebis agat explicat; nam Delphos Carthagine iter facere volebant illae Phoenissae feminae, post victoriam quandam Apollinis ministerio devotae. Bello impeditae sunt quominus longius procederent atque simul cognationem Phoenicum et Thebanorum memorant quoniam Cadmos Agenoris filius e Phoenicia venerit ad Thebas condendas. Itaque doloris expertes non sunt et pro Phoenicum colonia timent.
  • Primum episodiumː Polynices stricto gladio solus per indutias ad colloquium cum fratre venit et in matris amplexum incidit quae dolet quod filii sui matrimonio non adfuerit. Polynices quae exsul fecerit, imprimis societatem et adfinitatem cum Adrasto matri narrat atque se invitum ob iniuriam sibi a fratre factam patriae arma inferre fatetur. Iocastam rogat ut se in fratris gratiam revocaret atque ita Thebanorum calamitatibus finem imponeret. Tum advenit Eteocles et coram Iocasta "agon" inter duos fratres peragitur. Eteocles iustitiam et iurata foedera invocat et si ad alternum regnum redeatur exercitum dimissurum pollicetur. Econtra Eteocles stultitiae et segnitiae esse existimat si quis potentiam et divitias volens dimittat[3]. Non nisi privatum Polynicem Thebas redire sinet. Iocasta utrumque filium reprehenditː Eteocli regnum sine iustitia et aequalitate rem odiosam esse et ambitione civitatis periculum negligere turpe esse respondet, Polynici et victori et victo expeditionem dedecori fore demonstrat. Nec sententiam illi mutaverunt et ad proelium parandum sese converterunt.
  • Primum stasimonː chorus Thebas a Cadmo conditas memorat et auxilium deorum rogat.
  • Secundum episodiumː Creon per captivum quendam hostium consilii gnarus Eteocli nuntiat uno tempore unumquemque septem hostium ducum unam e septem portis oppugnaturum esse. Suadet ut et ipse Eteocles septem duces eligat quos inimicis ducibus opponeret. Sperat Eteocles se fratri in pugna occursurum et interim Creonti mandat ut vatem Tiresiam de re publica interroget. Simul praecipit ne quisquam se mortuo Polynicis corpus in humo Thebana sepeliret.
  • Secundum stasimonː chorus funebrem Martis furorem laeto Bacchi furori opponit[4]. Post Oedipi fatales calamitates laetiora memoratː Cadmi et Harmoniae nuptias a deis celebratas et moenia Amphionis lyra erecta.
  • Tertium episodiumː vates caecus Tiresias a Creonte arcessitus primum dicit optimum fuisse nec regem nec civem Oedipodis filium Thebis manere sinere. Aliam viam tamem novit quam primum tacere vult. Cum instaret Creon deos victoriam Thebanis daturos respondet si Creon Menoeceum, filium suum praesentem, eis immolaritː ita enim Martis dei iram placabit qui de dracone a Cadmo occiso poenas sumere ardet. Expavefactus Creon vatem dimittit atque civitatis utilitatis oblitus statim filium hortatur ut Dodonam ad templum quam celerrime fugiat. Menoeceus ne pater voluntati obstaret consentire simulat atque veniam matris prius amplectendae poscit. Mox tamen chorum certiorem facit de vero consilio suoː summis moenibus stans se ipsum iugulabit[5] ita ut cruor in draconis olim a Cadmo occisi antrum permanaret. Dedecus enim sibi haesurum esse existimabat, cum ceteri pro patria periculum pugnae adirent, ipsum non nisi de salute cogitare.
  • Tertium stasimonː chorus Sphingem et Oedipodem cantat.
  • Quartum episodiumː nuntius Iocastae proelium narrat quomodo, postquam Menoeci mors deorum voluntati satisfecerit, hostes a portis repulsi sint. Reginae filii adhuc vivunt sed alter cum altero de regno singillatim pugnare decreverunt ne milites pro se perire pergerent. Statim Iocasta filiam Antigonam e palatio vocatː utraque ad locum pugnae properat ad inimicos fratres deprecandos.
  • Quartum stasimonː chorus pugnam imminentem et caedem fraternam deplorat
  • Exodus[6]ː maestus Creon sororem quaerit quae Menoeci cadaver lavaret atque ornaret. Tunc chorus Iocastam Antigonamque ad exercitum profectas indicat ut Eteoclem et Polynicem ab internecionis furore retraherent. Statim advenit miles qui non tantum utriusque fratris mutuam caedem nuntiat sed etiam Iocastae supra filiorum corporibus voluntariam mortem. Sequitur lyrica Antigonae lamentatio pompam mortuorum ducentis et patrem Oedipum e palatio vocantis qui mox lamentatione filiae propriam lamentationem miscet. Creonti Oedipum e Thebanis finibus expellenti atque iusto funere Polynici interdicenti irascitur Antigone quae patrem in exsilium comitari et Haemonis matrimonium reicere constituit. Ita ultima scaena caecum senem adulescenti virgine fultum et exsilii iter ingredientem ostendit.

Euripides cum Aeschylo comparatus recensere

Quamquam multa ab Aeschylo sumpsit Euripides, tamen multum a Septem contra Thebas differunt Phoenissae. Nam actio Aeschylea simplex est et circa Eteoclem struitur; econtra Euripides multiplicatis personis et actionibus adventiciis[7] scaenas patheticas adfectat[8]. Adhuc vivunt Iocasta et Oedipus qui actionis participes sunt. Praeterea Oedipus intra palatium a fillis pudoris causa coercitus et Menoeceus sese patriae devovens inventiones ipsius Euripidis fuisse creduntur. Iocasta et Menoeceus personae patheticae et innocentes sunt quae amore patriae aut amore materno moti sibi ipsi mortem adsciscuntː ita Eteocli et Polynici, utilitatis suae tantum sollicitis, magnopere adversantur. Quin etiam Euripides Polynicis causae, non Eteoclis favet et feminarum partes in civitate extollit[9]. Ut et alibi sic in Phoenissas philosophicas et sophisticas disputationes sui temporis introducit, quod in agone inter Polynicem et Eteoclem maxime conspicuum est[10]. Ultima pars tragoediae Phoenissas cum Oedipo Coloneo paucos post annos a Sophocle docto coniungit[11].

Certe una de tribus tragoediis Euripideis (cum Hecuba et Oreste) erat quae in scholis Byzantinis adhuc legi solebant.

Notae recensere

  1. Scholia ad versum 53 Ranarum Aristophanis quae hanc fabulam Andromeda posteriorem dicit.
  2. M. Carmen Encinas Reguero, "La teichoskopia en Fenicias de Eurípides. La guerra desde la muralla", Talla dixit, 2017ː 1-17.
  3. Haec est eius peroratio (versus 524-5)ː εἴπερ γὰρ ἀδικεῖν χρή, τυραννίδος πέρι //κάλλιστον ἀδικεῖν, τἄλλα δ´ εὐσεβεῖν χρεών = "si iniuriam facere necesse, tum pulcherrimum est cum de regno agitur; de reliquis enim pietas observanda est".
  4. Brenda Lopez Saiz, "Ares y Dionisos: discurso político y poesía trágica en Fenicias de Eurípides", Synthesis, 2017.
  5. Johanna Schmitt, Freiwilliger Opfertod bei Euripides. Ein Beitrag zu seiner dramatischen Technik, Giessen, 1921. Recensio critica. Christine Amiech, "Le sacrifice de Ménécée : sa place, son rôle dans les Phéniciennes d'Euripide", L'information littéraire 2008ː 22-29.
  6. Valgiglio (Ernesto). L'esodo delle « Fenicie » di Euripide, Augustae Taurinorum, 1961 Recensio criticaAltera recensio critica
  7. Iam in argumento antiquo πολυπρόσωπον et παραπληρωματικόν dicebatur.
  8. Iacoba de Romilly, L’évolution du pathétique d’Eschyle à Euripide, Paris, 1961. Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
  9. Anna A. Lamari,"Aeschylus' Seven Against Thebes vs. Euripides' Phoenissae: Male vs. Female Power", Wiener Studien, 2007ː 5-24. Arlene W. Saxonhouse, "Another Antigone: The Emergence of the Female Political Actor in Euripides' "Phoenician Women"", Political Theory, 2005ː 472-494.
  10. Quocirca argumentum antiquum drama pulchrarum sententiarum plenum laudabatː γνωμῶν μεστόν πολλῶν τε καὶ καλῶν.
  11. Ultima scaena tamen dubiae genuitatis habetur. De quo vide Guilellmus Gebauer, Euripidis Phoenissarum pars extrema inde A.V. 1582 utrum genuina sit necne quaeritur, Halis Saxonum, 1888.

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere