Philosophia praesocratica est philosophia Graeca antiqua ante Socratem, scholis Socrati aequalibus ab eo non motis non exceptis.[1] Apud antiquos, philosophi praesocratici physiologoi (Graece φυσιόλογοι 'philosophi naturales') appellari solebant.[2] Aristoteles quidem eos appellavit physikos (a physis 'natura') quia explicationes naturales phaenomenorum petebant, contra priores theologos, cuius fundamenta philosophica supernaturalia fuerant.[3] Diogenes Laërtius physiologos in binos greges dividit: Ioniani et Italiotes, ab Anaximandro et Pythagora proprie ducti.[4]

Coniunctiones inter philosophos praesocraticos et intellectuales; sagittae rubrae coniunctionem adversam significant.

Hermannus Diels, philologus, philosophiae rerum gestarum scriptor, et studiosus religionis Germanicus, favorem vocabuli praesocratici populo dedit in Die Fragmente der Vorsokratiker ('Fragmenta Praesocraticorum') anno 1903, quod autem vocabulum iam anno 1865 in usu fuerat in libro Plato and the Other Companions of Sokrates Georgii Grote. Eduardus Zeller etiam magni moment erat quia cogitationem ante et post Socratem dividit.[5] Maiores enodationes cogitationis praesocraticae editae sunt a Gregorio Vlastos, Ionathana Barnes, et insigniter Friderico Nietzsche in Philosophie im tragischen Zeitalter der Griechen ('Philosophia tragica Graecorum aetate').

Aliquando difficile est verum argumenti filum sequi quod nonnulli praesocratici, suas sententias suadentes, adhibebant. Plurimi textus magni momenti ediderunt, sed nullus ex his libris superest plenus. Omnia quae exstant loci sunt apud philosophos posteriores (saepe per inclinationem animi commemorati) et rerum gestarum scriptores, et rara verborum fragmenta.

Philosophi praesocratici explicationes mythologicas a maioribus traditas de phaenomenis quas circa se videbant reiecerunt pro explicaionibus rationalioribus. Hi philosophi "essentias rerum"[6] interrogabant, rogantes:

  • Unde veniunt omnes res?
  • Ex quo creata sunt omnia?
  • Quomodo explicare possumus pluralitatem rerum in natura inventarum?
  • Quomodo describere possumus naturam mathematice?

Alii definire malebant problemata et paradoxa quae fundamenta facta sunt posterioris studii mathematici, studiique scientifici et philosophici.

Philosophi posteriores multa responsa quae primi philosophi Graeci praebuerant reiecerunt, sed earum quaestiones vehementius dicebant. Praeterea, cosmologiae ab eis positae a progressu sequente in scientia renovatae sunt.

Scientia eorum quam habemus ex memoriis scriptorum philosophicorum posteriorum derivatur, praecipue Aristotelis, Plutarchi, Diogenis Laertii, Ioannis Stobaei, Simplicii), et nonnullorum theologorum primorum, praecipue Clementis Alexandrini et Hippolyti Romani).

Philosophi notabiles recensere

Inter sophistas prominentes fuerunt Protagoras (490420 a.C.n.), Gorgias Leontinus (487376 a.C.n.), Hippias (485415 a.C.n.), Prodicus (465390 a.C.n.), et Thrasymachus (459400 a.C.n.).

Alii philosophi Graeci antiquiores recensere

Hic index nonnullos comprehendit, praecipue septem sapientes, qui, ut videntur, civilium rerum periti effectivi fontesque sapientiae epigrammaticae fuerunt, potius quam cogitatores speculativi vel philosophi sensu hodierno.

Editiones recensere

  • Graham, Daniel W., ed. 2010. The Texts of Early Greek Philosophy: The Complete Fragments and Selected Testimonies of the Major Presocratics. 2 vol. Cantabrigiae, Novi Eboraci: Cambridge University Press.

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Presocratic Philosophy," Stanford Encyclopedia of Philosophy (2007).
  2. Guthrie, The Presocratic Tradition from Parmenides to Democritus, p. 13.
  3. Freely 2012.
  4. Orsucci 2002:14.
  5. Goldhill 2006:221.
  6. Zeller 1980.

Bibliographia recensere

  • Brisson, L., et al. 2012. Lire les Présocratiques. Lutetiae: Presses universitaires de France.
  • Burnet, John. 1957. Early Greek Philosophy. Novi Eboraci: Meridian Books.
  • Colli, Giorgio. 19771980. La Sapienza greca. 3 vol. Mediolani.
  • De Vogel, Cornelia J. 1963. Thales to Plato. Greek Philosophy, 1. Lugduni Batavi: Brill.
  • Diels, Hermann. 1952. Die Fragmente der Vorsokratiker. Ed. 6a, retractatus a Walther Kranz. Berolini.
  • Freely, John. 2012. Before Galileo: The Birth of Modern Science in Medieval Europe. Novi Eboraci et Londinii: Overlook Duckworth.
  • Freeman, Kathleen. 1948, 1970. Ancilla to the Pre-Socratic Philosophers: A Complete Translation of the Fragments in Diels. ISBN 9781606802564. Cantabrigiae.
  • Goldhill, Simon. 2006. Rethinking Revolutions through Ancient Greece. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521862124, ISBN 9780521862127.
  • Guthrie, William Keith Chambers. The Presocratic Tradition from Parmenides to Democritus. ISBN 0317665774.
  • Guthrie, William Keith Chambers. 1962. A History of Greek Philosophy. Cantabrigiae: University Press.
  • Hussey, Edward. 1972. The Pre-Socratics. Classical Life and Letters. Londinii: G. Duckworth & Co. ISBN 071560824X.
  • Kirk, G. S., J. E. Raven, et M. Schofield. 1983. The Presocratic Philosophers. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Lloyd, G. E. R. 1970. Early Greek Science: Thales to Aristotle. Novi Eboraci: Norton.
  • Luchte, James. 2011. Early Greek Thought: Before the Dawn. Bloomsbury Studies in Ancient Philosophy. Londinii: Bloomsbury Publishing. ISBN 9780567353313.
  • Nahm, Milton C. 1962. Selections from Early Greek Philosophy. Appleton-Century-Crofts, Inc.
  • Orsucci, Franco. 2002. Changing Mind: Transitions in Natural and Artificial Environments. River Edge Novae Caesareae: World Scientific. ISBN 9812380272.
  • Sournia, Alain. 2007. Voyage en pays présocratique. Publibook.
  • Stamatellos, Giannis. 2012. Introduction to Presocratics: A Thematic Approach to Early Greek Philosophy with Key Readings. Wiley-Blackwell.
  • Zeller, Eduard. 1980. Outlines of the history of Greek philosophy. Conv. L. R. Palmer. Ed. 13a, retractata a Wilhelm Nestle. Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0486239209. Prima inscriptio: Grundriss der Geschichte der griechischen Philosophie.

Nexus externi recensere