Pherecydes Syrius (Graece: Φερεκύδης; natus inter 584-581 a.C.n. in insula Syro) fuit mythographus et logographus Graecus.

Vita recensere

Quaestio antea varie disputata, quando natus sit, his diebus disceptata esse videtur, quod annus nascendi in 49. Olympiade (inter annos 584–581) datari potest.[1] Aequalis minor septem sapientium fuit. Secundum traditionem antiquam, quae fide digna esse videtur, primus oratione soluta scripsit. Qualiter fuerit coniunctio cum Anaximandro, qui paulo post librum scripsisse videtur, incertum est.[2] Omnes aliae de vita eius memoriae fabulosae sunt.

Opera recensere

Pherecydes librum de diis conscripsit, qui servatus non est. Verba initialia a Diogene Laertio (saeculo tertio) citantur, nonnulla ex fontibus posterioribus et fragmentis papyriis conici possunt.

Pherecydes tres divinitates esse putavit: Zas (Zeus), Chronus et Chthonie (deam telluris). Utrum Pherecydes temporis deum Chronum eundem ac Cronum, cuius alibi mentionem facit, esse arbitretur an eos duos deos diversos habeat an error sit traditionis manu scriptorum, disputatur.[3] Chronos ex suo semine tria elementa peperit: ignem, aerem (ventum) et aquam. Ex elementis alii dii, qui non sunt aeterni, nati sunt.

Zeus deam telluris in matrimonium duxit, quae ex tunc Gē (Gaia) appellata est; primum matrimonium fuit et omnium exemplar. Zeus novam nuptam revelavit eique opus textile ipse factum dedit, in quo terra et mare originale nomine "Ogenos" (Oceanus) intexta erant. Quo opere ei terram superiorem mandavit.

Praeterea Pherecydes de pugna narrat, qua duo dii caelum obtinere enisi sunt; Cronos dux caelitum contra divum serpentem nomine Ophioneus (Ophion) ex terra natum cum prole sua pugnavit. Cronos vicit, Ophioneus sociique eius in oceanum iacti sunt, ubi permanebant. Postea officia deorum distributa sunt.

Primus eorum, qui nomine noti sunt, Pherecydes animam immortalem esse et post mortem ab alio in alium transire (μετεμψύχωσις) credidit.[4]

Fabulosa recensere

Inter fabulas, quae de vita sua narrantur, hodie ponuntur:

  • Eum punctum solstitii constituisse.[5]
  • Eum res futuras (inter alias terrae motum) praedixisse.
  • Eum a Lacedaemoniis necatum esse, qui oraculo respondentes pellem eius asservarent.
  • Eum Pittaci discipulum fuisse.[6]
  • Eum Pythagorae magistrum fuisse. Cum moribundus in insula Delo fuisset, Pythagoram eum curavisse et mortuum sepelivisse.[7]
  • Eum cum Thale per litteras collocutum esse; litterae fictae sunt.

Notae recensere

  1. Hermann S. Schibli: Pherekydes of Syros, Oxoniae 1990, p. 1s.
  2. Ad rem vide Hermann S. Schibli: Pherekydes of Syros, Oxoniae 1990, p. 2–4; ibi etiam fontes compositi sunt, qui eum primum prosae scriptorem fuisse testantur.
  3. Kurt von Fritz: Pherekydes (Mythograph). In: Pauly-Wissowa RE 19/2, Stuttgardiae 1938, Col. 2025–2033, ibi: 2028s.; Hermann S. Schibli: Pherekydes of Syros, Oxoniae 1990, p. 27ss., 136–139.
  4. Hermann S. Schibli: Pherekydes of Syros, Oxford 1990, S. 104ff., 121ff.
  5. Vide Kurt von Fritz: Pherekydes (Mythograph). In: Pauly-Wissowa RE 19/2, Stuttgardiae 1938, Col. 2025–2033, ibi: 2025s.; Geoffrey S. Kirk: Pherekydes von Syros. In: Geoffrey S. Kirk, John E. Raven, Malcolm Schofield: Die vorsokratischen Philosophen, Stuttgardiae 1994, p. 59–61.
  6. fide dignum non esse demonstrat Richard Goulet: Phérécyde, disciple de Pittacos ou maître de Pythagore? In: Richard Goulet: Études sur les Vies de philosophes dans l'antiquité tardive, Parisiis 2001, p. 137–144.
  7. Kurt von Fritz: Pherekydes (Mythograph). In: Pauly-Wissowa RE 19/2, Stuttgardiae 1938, Col. 2025–2033, ibi: 2027s.; Hermann S. Schibli: Pherekydes of Syros, Oxoniae 1990, p. 11–13.

Nexus externi recensere