Phalanx (Graece: φάλαγξ; pl. φάλαγγες, phālanges) est antiquum genus bellicum peditum aciei, cuius militibus, graves indutis armaturas atque dense instructis, plerumque hastae vel sarissae vel conti vel arma erant similia. Primum vox phalanx inveniri potest in operibus ad Homerum adscriptis: hoc verbo acies significatur firme denseque parata, contra milites singulares pugnas pugnantes.[1]

Fragmentum Stelae Vulturium, c. 2500 a.C.n.: notandus est belli apparatus.

Testificationem ultimam usūs cuiusdam phalangis formae videmus Stelam vero Vulturium, id est maioris fragmentum caelaminis quod sculptum dimidio millennio tertio a.C.n. est ad Eannatum regem Sumeranorum propter partam victoriam celebrandum; hac in stela videri pedites possunt hastati et galeati et scutati. Aegyptii quoque usi huiusce acie formae sunt.

Sed phalanges in hoplitis constantes maxime antiqui Graeci adhibuerunt; interpositis mutationibus etiam Etrusci in aciem produxerunt phalanges nec non praecipue Macedonici, qui claram excogitaverunt formam.

De phalangis usu apud Graecos antiquos recensere

Historici fere originem phalangem adfirmant habuisse saeculo octavo vel septimo a.C.n., postquam quoquam scuti rotundi latique genere (quod notum Graeco erat nomine ἀσπίς κοίλη, aspís kóile, Latine fere "scutum concavum"; postea nomine ὅπλον, hóplon, unde hoplites) milites Argivi uti coeperunt, ut nonnullae comprobant in vasculis eiusdem temporis picturae.[2] Praeterea traditur Psammetichus I Aegypti Pharao mercede nonnullas conduxisse phalanges Graecorum hoplitarum.[3]

Consuete ordinibus parallelis se instruebant hoplitae, quibus erant hastae (δόρατα, dórata; sing. δόρυ), cassides (κόρυθες, kórythes) Corinthiae, loricae pectoris defendendi (thoraces) et ventris (epibraxiōníoi) gratia nec numquam ocreae; apparatus belli omnis antiquitus appellatus est panoplia (πανοπλία, ex πάν, pán + ὅπλα, hópla; Latine "arma omnia"). Tamen Lacedaemonis exceptis hic inter pedites apparatus varius erat et multiplex, quia hoplitis paranda sibi erant arma. Latum laeva manu miles sustinebat scutum, quod sinistram corporis eius partem protegebat et partem peditis dextram sinistrā positi; quam ob rem latus plerumque vulnerabile dextrum erat, nec minus extremum aciei agmen.

Impediebatur phalanx igitur tarditate motuum duorumque laterum debilitate; qua re phalangibus saepe aderant expediti milites—ut sagittarii (toxótes) et iaculatores et funditores—vel equitatus. Iphicrates, imperator Atheniensis, maxime usus in bello Corinthio est peltastis (a verbo Graeco péltē, id est genus levis scutuli lignei), Thracibus iaculatoribus; ad hoc instruxit pedites longioribus ferris et hastis atque levioribus ovatis scutis (thúreoi) et loricis.

Vis phalangis est pressus in milites hostiles: nam phalanges inter se vehementer scutis premebant, donec altera pressui hostium succumbebat; postea victores pedites in phalangem iam fusam fugatamve impetum faciebant.

 
Dispositio exercituum ante proelium Leuctricum , aciem obliquam Epaminondae exhibens (caeruleo colore).

De phalange Thebana Epaminonda duce recensere

Epaminondas dux Thebanorum traditur phalangem obliquam (Graece: λοξή φάλαγξ, loxé phalanx) excogitavisse: copias in dimidio agmine et in dextro latere positas attenuavit, valde autem munivit latus sinistrum plerumque non tam vulnerabile quam dextrum.

Hoc genere utendo phalangis, Epaminondas apud Leuctram dextrum omnino delevit latus Lacedaemoniorum eosque aspere profligavit anno 371 a.C.n.; ipse Lacedaemonius rex Cleombrotus I a Thebanis interfectus est.

Apud Mantineam anno 362 a.C.n. phalanx obliqua Thebana iterum acies Lacedaemoniorum Atheniensiumque fudit; attamen Yhebanis Epaminondas mortuus occasūs initium fuit.

De phalangis partibus recensere

Numerus hoplitarum in partibus exercitūs est varius et variabilis pro aetate et necessitate.[4]

Apud Lacedaemonios recensere

  • Praecipua militum congregatio appellata enomotia erat (a Graeco ἐνομωτία, Latine fere "(sodalicium) sacramento obstrictum"), constans in 23–32 peditibus triplici dispositis acie. Duo erant duces, alter in ordine primo (ἐνομώταρχος, enomotarchus), alter in extremo (ourágos).
  • Duae vel quattuor enomotiai unam instituebant pentecostem (Graece: πεντηκοστή, pentecosté, a verbo pentéconta, "quinquaginta"), cui dux pentecontarchus erat;
  • Pentecostai duae (enomotiai quattuor) unum instituebant lochon (nom. casus: lochos), cuius dux appellatus est lochagós;
  • Quattuor lochoi faciebant moram (nom. casus: mora), a polemarcho ductam et constantem in 400–600 militibus;[5]
  • Morae erant sex in exercitu Lacedaemonis.

Apud Graecos alios recensere

  • Stichos ("ordo"): praecipua congregatio peditum, ex consuetudine constabat in 8–16 militibus;
  • Lochos, compositus ex 4–32 stichois et summatim ex circiter 100–500 pugnantibus;
  • Taxis est maxima exercitūs congregatio, composita ex 500–1 500 peditibus a polemarcho ductis.


Quomodo Macedonici phalangem mutaverunt recensere

 
Quomodo exercitus Macedonicus in acie ordinabatur.

Philippus II Macedonicus, cum obses apud Thebanos retentus sit ab anno 368 usque ad annum 356 a.C.n., Thebanam cognovit phalangem obliquam; cum creatus rex Macedonum sit, exercitum statim renovavit claram excogitando phalangem Macedonicam.

Constabat ea in rectangulo militum graves indutorum armaturas qui conferto agmine procedebant, cuius minimae nomen parti ex 256 hoplitis constanti syntagma erat. Exercitu faciente iter, progressorum sarissae ordinum ad libram disponebantur; ordinum illae extremorum ad perpendiculum, sed flectebantur contra hostes supervenientes. Genera hoplitarum praecipua:

  • Pezhētairoi (Graece πεζέταιροι, a verbis pezoi, "pedites" et hetairoi, "comites"), loricis et cassidibus et sarissis metra 5–7 longis nec non scutis ovatis et gladiis instructi;
  • Hypaspistai (Graece: ὑπασπισταὶ τῶν ἑταίρων; Latine "qui scuta comitum ferunt"), id est hoplitae hastati qui ferrum secum portabant et latum scutum (aspis) ad latera aciei defendenda.

Praeterea phalanx Macedonica a lateribus confirmabatur ab equitibus nobili genere natis, nomine notis Hetairoi ("comites"); ab expeditis (psiloi), inter quos erant peltastae et sagittarii funditoresque; a copiis sociorum vel ab exercitu non numquam conducticio.

Maximas et admodum miras victorias Philippus II et Alexander filius hac utendo forma phalangis consecuti sunt et contra Graecos ipsos[6] et Persas.

Post Alexandri Magni mortem, in aciem Diadochi quoque produxerunt hance praesertim formam phalangis.

De phalangis usu apud gentes alias recensere

 
Tercio Hispanicum saeculi XVI: arquebusariorum et contariorum congregatio.

Aevo antiquo recensere

Etrusci phalanges adhibuerunt ex more colonorum Graecorum qui peninsulam Italicam incolebant; post eos etiam Sabini et Latini coeperunt phalangis uti nec non Romani antiqui, qui postea legiones in manipulos diviserunt.

Carthaginenses nonnullas in aciem produxerunt phalanges Macedonicis similes in proelio Zamensi.

Aevis recentioribus recensere

Aevo Medio Caledones aciei excogitaverunt formam phalangi non dissimilem ad equitatum hostium repellendum, cuius erat nomen schiltron (seu sheltron seu sceld-trome).

Eandem ad finem saeculis quinto decimo et sexto decimo ut phalanges constituebantur hastis et contis utendo milites Hispanici (tercios sive Legiones Hispanorum), Batavi, Germanici, et Helvetici (landsknecti).

Notae recensere

  1. Pagina interretalis de phalange et hoplitis, Anglice scripta.
  2. E.g., hunc vide urceum (circa 650 a.C.n.) Veiorum inventum.
  3. Mario Attilio Levi, La Storia — Dalla preistoria all'antico Egitto (vol. I), pagg. 641–646; Mediolani, 2006.
  4. Fontes: 1. De exercitu Lacedaemonio, de phalange Lacedaemonia apud "Wikipedia, l'enciclopedia libera" (Italiane).; 2. Pagina de phalange apud Wiki (Anglice).
  5. Xenophon tamen scripsit moram in 6 000 peditibus constare.
  6. Vide pugnam Chaeronensem.

Fontes recensere

  • Giovanni Caselli, Le grandi civiltà del mondo antico — Greci, pp. 148–153; Florentiae, 1999.
  • Xenophon, Hellenica, liber VII.
  • Robin Lane Fox, Alessandro Magno, Augustae Taurinorum, 1981.
  • Mario Attilio Levi, La Storia — La Grecia e il mondo Ellenistico (vol. II), Mediolani, 2006.