Phaenomenologia (Graece φαινόμενον 'quod apparet' + λόγος 'ratio') est experientiae et conscientiae structurarum studium philosophicum, secta philosophica ab Edmundo Husserl saeculo XX ineunte instituta atque ab eius adsectatoribus in universitatibus Gottingensi et Monacensi aucta. Inde in Franciam, Civitates Foederatas et alio extensa est, saepeque prolata ad argumenta a primis operibus Husserlianis admodum aliena.

Edmundus Husserl circa 1900.

Constat phaenomenologiam sectam cohaerentem et unius modi non esse, ut ex operibus Martini Heidegger, Ioannis Pauli Sartre, Mauritii Merleau-Ponty, Pauli Ricoeur, Emmanuelis Levinas, et aliorum apparet, qui saepe ab opere Husserliano valde dissentiebant.[1]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Zahavi 2003.

Bibliographia recensere

  • El-Bizri, Nader. 2000. The Phenomenological Quest between Avicenna and Heidegger. Binghamton Novi Eboraci: Global Publications SUNY. ISBN 1586840053.
  • Orbe, Mark P. 2009. Phenomenology. In Encyclopedia of Communication Theory, ed. S. Littlejohn et K. Foss, 750–752. Thousand Oaks Californiae: SAGE Publications.
  • Sokolowski, Robert. 2000. Introduction to Phenomenology. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Zahavi, Dan. 2003. Husserl's Phenomenology. Stanfordiae: Stanford University Press