Petra Karin Kelly (nata Guntiae die 29 Novembris 1947; necata Bonnae ab amante suo Gert Bastian die 1 Octobris 1992 ) fuit mulier rerum politicarum perita in rebus publicis Germanica et inter conditores factionis partium Viridium. Atque fuit pacifista inviolentiae.

Wikidata Petra Kelly
Res apud Vicidata repertae:
Petra Kelly: imago
Petra Kelly: imago
Nativitas: 29 Novembris 1947; Guntia
Obitus: 1 Octobris 1992; Bonna
Patria: Germania
Nomen nativum: Petra Karin Lehmann

Memoria

Sepultura: Waldfriedhof Würzburg

Cursus honorum recensere

Kelly annis 1980 - 1982 praeses Viridum et annis 1983 - 1990 legata Dietae Foederalis Germaniae fuit. Anno 1982 Praemium Recte Vivendi accepit pro conatu ad iura humana, iura minoritatum et oecologismum promovendum. Etiam de iuribus humanis in Tibeto studuit.

Lege etiam recensere

  • Heinrich-Böll-Stiftung (ed.): Petra Kelly. Eine Erinnerung. Heinrich-Böll-Stiftung, Berolini 2007, ISBN 978-3-927760-68-4
  • Sara Parkin: The Life and Death of Petra Kelly. Londinii, Pandora 1994, ISBN 0-04-440896-X
  • Alice Schwarzer: Eine tödliche Liebe. Petra Kelly und Gert Bastian. Kiepenheuer und Witsch, Coloniae Agrippinae 1993, ISBN 3-462-02288-1;

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!