Petinesca fuit vicus Romanus Helvetiae apud viam inter Aventicum et Vindonissam, hodie in commune Studen pagi Bernae prope urbem Biennam situs. In effossionibus archaeologicis porta vici, templa, villae, puteus, rudera pontis portusque Telae et coemeterium inventi sunt.

Rudera portae Petinescae

Vicus Tabula Peutingeriana et Itinerario Antonini regestus antiquo tempore statio Itineris per Alpes Poeninas et compitum cum ponte super flumen Telam erat usque ad saeculum 4.

Bibliographia recensere

  • Rudolf Zwahlen: Vicus Petinesca, Vorderberg, 4 volumina, Bernae 1995-2007

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petinesca spectant.