"Pervigilium Veneris" est carmen saeculo fere IV p.C.n. Latine scriptum, quod sine nomine auctoris in duobus libris manu scriptis mediaevalibus servatur. 93 versus habet tetrametros trochaicos catalecticos, inter quos saepe repetitur:

Initium carminis in Codice Salmasiano
Finis carminis in codice V
Cras amet qui numquam amavit, quique amavit cras amet!

Carmen enim compositum esse praetenditur, mense Aprili ineunte, pervigilio seu sacro deae Veneris iuxta Hyblam Siciliae celebraturo. Versus ultimus incertitudinem poetae admittit, qui de cantu lusciniae ait:

Illa cantat; nos tacemus; quando ver venit meum?

Editiones et versiones recensere

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere

  • Cecil Clementi, Pervigilium Veneris: The Vigil of Venus. 3a ed. Oxonii: Blackwell, 1936
  • Alan Cameron, "The Pervigilium Veneris" in La poesia tardoantica: tra retorica, teologia e politica (Messina, 1984) pp. 209–234
  • Peter Lebrecht Schmidt, "Pervigilium Veneris" in Der Neue Pauly vol. 9 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01479-7) col. 655.