Peccatum in rebus religiosis aliquod falsum atque malum esse multi homines putant.

Septem peccata capitalia ab Hieronymo Bosch picta.

Biblia Sacra dicit peccare esse aliquid contra voluntatem Dei facere: Adam et Eva primo peccavisse Liber Genesis narrat.

Iesus Christus peccata condonavisse traditur. Christiani Patrem nostrum orant, ut Deus peccata condonet.

Ecclesia Catholica recensere

Ex canone 1850 Catechismi Catholicae Ecclesiae:

Peccatum est in Deum offensa: « Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci » (Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter voluntatem essendi « sicut Deus » (Gn 3,5), bonum et malum cognoscendo et determinando. Sic peccatum est « amor sui usque ad contemptum Dei ». Propter hanc sui ipsius superbam exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit, per diametrum est oppositum.

Theologia Catholica discernit peccatum mortale a peccato veniali. Nam secundum canones 1854 et 1855 catechismi Ecclesiae Catholicae: "Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in scriptura percipitur, in ecclesia traditione praevaluit. Eam experientia hominum confirmat."

  • Peccatum mortale, per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius.
  • Peccatum veniale caritatem subsistere sinit, etiamsi eam offendat et vulneret.

Secundum theologicum maiorum morem, septem sunt peccata capitalia:

  1. Superbia
  2. Avaritia
  3. Gula
  4. Ira
  5. Luxuria
  6. Invidia
  7. Acedia

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad peccata spectant.