Vide etiam paginam discretivam: Pandora (discretiva)

Pandora (Graece Πανδώρα), ut Graeci narrare solebant, est prima mulierum. Quam Hephaestus auctore Iove ex argilla figuravit, ut homines, quibus Prometheus ignem prodiderat, domarentur. Quod ad efficiendum alii dei Iovem et Hephaestum adiuverunt.

Pandoram Iulius Iosephus Lefebvre anno 1882 pinxit

Pandora olla quadam omnibus malis repleta tamquam dote praedita Epimetheo Prometheos fratri nubit. Qua ex olla aperta quodque malum evolat, sola spes retinetur. Quam vero Pandora postea diffundit.

Haec fabula antiquis temporibus quomodo mala mundum penetravissent interpretabatur, nunc autem nihil praeter aversum a mulieribus animum virorum Graecorum demonstrare putatur.

Pyxis Pandorae titulus est tragoediae anno 1902 a Francisco Wedekind editae nec non mythistoriae, quae anno 1947 scripta est a Dazai Osamu.

Fontes primarii recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandoram spectant.