Palimpsestus (translitteratio e Graeco verbo παλίμψηστος[1]), qui etiam codex rescriptus dicitur, est codex vel volumen manuscriptum in quo primus textus sive lavatus sive erasus est, ut in eius locum alius textus scriberetur. Quod et in antiquitate[2] et maxime medio aevo fieri solebat ob penuriam papyri aut membranarum. Ita opera quaedam paganorum auctorum sub scriptis Christianis diu occulti latuerunt. Sed nono decimo et vicesimo saeculo novis artificiis (radiis ultraviolaceis et substantiis chemicis) legi saltem partim denuo potuerunt. Ita opera quae perisse credebantur renata nobis sunt (exempli gratia Ciceronis de Republica). Sed hodie plerumque transcriptionibus eruditorum noni decimi saeculi contenti esse cogimur, quia membranae substantiis chemicis illo tempore usitatis graviter corruptae sunt ac litterae in eis exaratae vix adhuc leguntur.

Codex Ephraemi Rescriptus in Bibliotheca nationali Francica

Angelus Mai decimo nono saeculo ineunte plures palimpsestos in Bibliotheca Ambrosiana et in Bibliotheca Vaticana invenit.

De nonnullis codicibus rescriptis Latinis recensere

  • Codex Vaticanus 5757 tractatum Ciceronis de Republica nobis solus servavit, quarto saeculo exeunte uncialibus litteris exaratum. Circa 700 lavatus et rescriptus erat Commentariis Sancti Augustini ad Psalmos. Angelus Mai hunc palimpsestum anno 1819 invenit.
  • Veronensis 13 (Veronae servatus) solus nobis Gai Institutiones[3] tradidit, qui veterrimus tractatus iuris Romani adhuc exstans est. Anno 1816 Niebuhr hunc textum quinto saeculo uncialibus litteris scriptum recognovit sub operibus Sancti Hieronymi.
  • Ciceronis oratio Pro Tullio nobis tradita per duos palimpsestos : Ambrosianum anno 1814 ab Angelo Mai inventum (Mediolani servatum) et Taurinensem quendam. Item palimpsestus Vaticanus secundae actionis contra Verrem exstat, tertio vel quarto saeculo exaratus[4].
  • Ambrosianus G 82 nobis comoedias Plautinas saeculo quarto vel quinto exaratas tradidit sub Vetere Testamento ab Angelo Mai anno 1816 inventas. Cum multas emendationes in ceteris fabulis praebuit, tum comoediae Vidulariae, quae in codicibus Palatinis deest, fragmenta difficilia lectu solus servavit. Hodie apographum Gulielmi Studemund in usu est, quod manuscriptus ipse non iam legi potest.
  • Marci Cornelii Frontonis Epistolae cum nonnullis rescriptis Augustorum Antonini Pii, Marci Aurelii et Lucii Veri, sexto saeculo exaratae, sub Actis concilii Calchedonii inventae sunt[5].

De nonnullis codicibus rescriptis Graecis recensere

 
Gemina pagina e "Palimpsesto Archimedis" : versus primigenii textus transversi sunt in hodierno codice.

Notae recensere

  1. Πάλιν = denuo, rursus. Ψηοτος = rasus.
  2. Cicero, Ad Fam. 7.18.3. Catullus 22.5.
  3. Praeter parva fragmenta in papyro ex Aegypto.
  4. Iuxta alios manuscriptos non rescriptos.
  5. Hodie folia Frontonis operis in duos libros manuscriptos dispersa sunt, Vaticanus 5750 et Ambrosianus E 147.
  6. Vaticanus gr. 73
  7. Latine de sententiis; Graece vero Περὶ Γνωμῶν dictum.
  8. Reeditio 1830
  9. Wolfgangus Aly, De Strabonis Codice Rescripto cuius reliquiae in Codicibus Vaticanis Vat. gr. 2306 et 2061 A servatae sunt, Bibliotheca Apostolica Vaticana, 1956 Recensio critica a Iohanne Irigoin