Vide etiam paginam fere homonymam: 49 Pales

Pales (Palis, f.) apud antiquos Romanos erat dea[1] pascuorum et pastoriciae artis. Itaque Vergilius poeta eam bis[2] invocat in tertio libro Georgicon, cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae, Parilia[3] vel Palilia nomine, die 21 Aprilis celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Quod argumento fuit eruditis hominibus qui Palatini montis nomen a dea Pale dictum volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "Roma Romulea" a pastoribus condita erat. Nonae Iuliae (7 Iulii) quoque fortasse in honorem eiusdem deae, necnon alterius eiusdem nominis, feriatae fuerunt : nam in Fastis Antiatibus sub hoc die rubricatis litteris legitur : "PALIBVS II"[4].

Fasti Antiates Maiores : die 21 Aprilis legitur PARIL(ia) ROMA COND(ita), nonis vero Quintilibus PALIBVS II.

Rure signa lignea Palis fiebant, quibus lacte aspersis placabatur dea[5]. Liba de milio quotannis ei offerebant et acervi stipulae accendebantur, quos pastores fortiter triplici saltu transiliebant[6]. Templum quoque deae dedicatum est post bellum adversus Sallentinos[7] (267 a.C.n.), pretium victoriae : de quo plura nescimus.

Haec verba nomini deae apposita sunt a poetis : alma, domina pastorum, fecunda, magna, placida, sancta, silvicola, veneranda.

Notae recensere

  1. Sic Florus, Vergilius, Culex, Tibullus et Ovidius. Sed ex aliis auctoribus deus quidam eiusdem nominis fuisse videtur (Arnobius III,40). Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ? vel potius duae deae, quarum alteri boves et equi, alteri oves et caprae curae erant, ut volebat Georgius Dumézil ?).
  2. III,1 et 294.
  3. Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primae L facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies. Vel etiam similius *caelul(e)us > caerul(e)us.
  4. Pluralis numerus in codicibus manuscriptis quoque Varronis legitur, libro secundo de Re Rustica V,1. Haec lectio, ante Fastos Antiates inventos saepius correcta, nunc vulgo accipitur ab editoribus.
  5. Tibullus I,1,36 et II,5,28.
  6. Tibullus, II,5,87-90.
  7. Florus, I,15.

Fontes antiqui praecipui. recensere

Lege etiam (si placet). recensere

  • Georgius Dumézil (1962), Les Deux Palès, Revue des études latines, 40, pp. 109-117. Eandem sententiam brevius explicuit in La religion romaine archaïque, Payot, 1966 et 2000, pp 385-389. (Francogallice)