Palatium Luxemburgi (Francogallice Palais du Luxembourg) est castellum Lutetiense hortis bellis circumdatum.

Palatium Luxemburgi Parisiense.

Historia recensere

Palatium ex anno 1612 pro Maria Medicaea, vidua Henrici IV ab Iacobo de Brosse constructum est. Genere rustico Florentino nomen suum trahit a pristino possessore, duce de Luxemburgo-Piney. Usque ad res novas Francicas ibi varii principes regii habitaverunt, antequam omnia carceri essent. Inde ab anno 1795 in situi residebant Directorium et Consulatus rectio.

Anno autem 1804, Chalgrin castellum adaptavit pro Senatu et annis inter 1831 et 1844 de Gisors pro camera nobilium. Usque annum 1870 iterum senatus ibi conveniebat. Postea inerant e.g. officium Praefecturae Sequanensis et museum tabularum statuarumque opificum Francogallicorum. Artificia omnia decem annis post in Museum Lupariense transportanda erant, ad quod museum curatores Petri Pauli Rubens imagines XXI de reginae Mariae historia, sic dictam Pinacothecam Luxemburgensem, abalienari iusserunt.

Inter res postea mutatas picturae Eugenii Delacroix in bibliotheca palatii eminent.

Bibliographia recensere

  • Sarah Galletti: Le Palais du Luxembourg de Marie de Médicis (1611–1631). Picard, Lutetiae 2012, ISBN 978-2-7084-0935-4 (Recensetur apud sehepunkte.de)
  • Louis Batiffol, Marie de Médicis et le palais du Luxembourg, dans La Revue de l'art ancien et moderne, 1905, p. 217-232, in interreti hic
  • Jacques Thuillier, La Galerie de Marie de Médicis : peinture, poétique et politique, Florentiae 1983, p. 249-266.
  • Ouvrage collectif (sous la dir. de Marie-Noëlle Baudouin-Matusrek), Marie de Médicis et le palais du Luxembourg, Lutetiae, Délégation à l'action artistique de la ville de Paris, 1992.
  • Le Sénat. Palais et jardins du Luxembourg, Imprimerie nationale Éditions, 1994, ISBN 2-11-081369-5.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Luxemburgi spectant.