Osteel est commune circuli Aurich in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm. Cum aliis parvis communibus ad Brookmerland commune generale se coniunxit.

Wikidata Osteel
Res apud Vicidata repertae:
Osteel: insigne
Osteel: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°32′0″N 7°16′0″E
Numerus incolarum: 2 134
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aurich, Brookmerland

Geographia

Superficies: 19.93 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Osteel: situs
Osteel: situs
Osteel hiemalis

Historia recensere

Osteel anno 1164 conditum esse dicitur. Primo pars Frisiae Orientalis Ducatus erat, deinde annis 1744 - 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Osteel Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Anno 1869 Leezdorf, adhuc pars pars communis Osteel fuit, commune sui iuris factum est. Ab anno 1885 Osteel pars novi Circuli Norden factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1969 Osteel ad commune generale Brookmerland accessit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Osteel circulo Norden dissoluto ad circulum Aurich transiit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Osteel spectant.