Wikidata Ormus Ioannis filius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1160;
Obitus: 6 Augusti 1218;

Familia

Genitores: Ioannes Lofti filius;
Proles: Hallveig Ormi filia
Familia: Oddaverjar family clan

Ormus Ioannis filius[1] (Islandice: Ormur Jónsson Breiðbælingur; mortuus 6 Augusti 1218), saepe Breidabolstadicus appellatus, quod Breidabolstado habitavit, praesul Islandicus fuit, qui saeculis duodecimo et tredecimo vixit. Filius Ioannis Loftssonis et adultricis fuit, gentis Oddveriarum. Frater Pauli Ioannis filii episcopi, frater Saemundi Ioannis filii; Oddae consanguineus fuit. Ormus homo prudentissimus nobilisque habebatur.

Paulus, fratris Saemundi filius, Norvegiae anno 1216 mersus est. Ormus mercatores Eyrarbacco reprehendit, quibus multam compensationem poposcit. Ormus anno 1218 in insulas Vestmannaeyiarum cum Ioanne filio ivit ecclesiae aedificandae lignum reciperatum. Tum mercatores adsentes eos oppugnaverunt et occiderunt.

Fliotshlid, ubi Breidabolstadus est.

Ormus filios non habuit. Hallveig Ormi filia, altera eius filia, posterius Bernoni Thorvaldi filio nupta et socius facta est Snorroni Sturlaei. Altera Thuriud Ormi filia fuit, quae Tumio Sighvati filio iuniori nupta est.[2]

Notae recensere

  1. Annales Islandici, Hafniae, 1847, p. 79.
  2. Sturlunga saga (1946), Jón Jóhannesson, Magnús Finnbogason, and Kristján Eldjárn, (2 volumes. Reykjavík, Iceland : Sturlunguútgáfan, 1946), FHL book 949.12 H2v 1946., vol. 2, p. 487.

Bibliographia recensere

  • Islenzkar æviskrár frá landnámstímum til ársloka 1940 (1948-1976), Páll Eggert Ólason, Jón Guðnason, and Ólafur Þ. Kristjánsson, (6 vol. Reykjavík : Hid Íslenzka Bókmenntafélags, 1948-1952, 1976)
  • The 14th International Saga Conference, Uppsala, 9th–15th August 2009, edited by Agneta Ney, Henrik Williams and Fredrik Charpentier Ljungqvist (Gävle University Press, 2009) Vol. 1 ISBN 978-91-978329-0-8