Orestes (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit

Vide etiam paginam discretivam: Orestes (discretiva)

Orestes (Graece Ὀρέστης) est tragoedia Graeca antiqua quae vitam Orestis postquam matrem cecidit enarrat. Ludum Euripides circa annum 408 a.C.n. docuit. Haec fabula velut continuationem Electrae addit quoniam res in ea gestae paucis diebus post Clytaemestrae necem geruntur. Ut et alibi in theatro Euripideo fit[1] parum tragicus exitus videtur, immo etiam comicus videri potestː nam actio duobus[2] matrimoniis finitur. Qua de causa fuerunt olim qui in hac fabula drama satyricum agnoscere vellent potius quam veram tragoediamː quae opinio hodie obsoluit.

Orestes cum Furiis a Gulielmo Adolpho Bouguereau pictus

Argumentum recensere

Res in hac fabula gestae pleraeque ab ipso Euripide excogitatae credunturː nullus tragicus poeta alius hoc argumentum tractavit[3]. Interfectis Clytaemnestra et Aegistho Orestes et Electra iudicium Argivorum exspectant atque postquam morte damnati sunt omni modo mortem effugere conantur. Ita novum episodium Orestis mythologiae additur.

Personae recensere

 
Versus 1-23 cum scholiis in manuscripto quarti decimi saeculi in Bibliotheca Bodleiana servato.

Res Argi geruntur. Spectatores Atridarum regiae aditum adspiciunt.

Summarium recensere

  • Prologusː Electra spectatores de fratris morbo ab Erinnybus lacessiti et tunc dormientis certiores facit. Iudicium Argivorum exspectant utrum morte damnentur an non. Solam spem in Menelai et uxoris Helenae adventu ponit qui post longum errorem ad litus tandem adpulerunt. Ecce Helena in scaenam advenit. Odio postposito Electra eam comiter accipit. Cum Helena dona mortuis debita sororis Clytemestrae in sepulchro ponere cuperet sed parentium invidiam timeret eorum qui sub Troia ceciderant, Electra eam monet ut Hermionen filiam illuc mitterent.
  • Parodos[4]ː amoebis cantibus chorus Electram de Orestis malis interrogat et Electra chorum monet ne fratrem e dulci somno clarius loquentes expergefaciant.
  • Primum episodiumː expergefacto et mentis compoti Oresti Electra adventum Menelai nuntiat. Laetatur primo, mox tamen subito furore correptus sororem unam ex Erinnybus esse credit. Postquam furore dissipato sororem lacrimantem videt eam solatur atque solum praesidium suum appellat.
  • Stasimon primum[5]ː chorus preces ad Erinnyes advertit ne Agamemnonis filium cruciare pergerent.
  • Secundum episodiumː Menelaus in scaenam incedit atque primo vivi cadaveris aspectum quem Orestes praebet reformidat, mox tamen eum de rebus gestis interrogat. Luctusoso habitu tum intervenit senex Tyndareus, Clytemestrae pater. Miratur quod Menelaus hominem matricidio pollutum adloquatur atque odium erga Oresten manifestat. Tum agon inter senem et Oresten oriturː uterque longa oratione apud Menelaum causam agit. Tyndareus Oresti obicit quod non legibus sed vi contra sontem matrem egisset. Orestes oraculum Apollinis necem iubentis invocat[6]. Iratus Tyndareus Menelao minatur reditum eius Spartam prohibiturum si matricidam defendisset et abit. Orestes a Menelao auxilium precatur qui incertus animi sese operam daturum ut homines sententiam mutarent pollicetur. A Menelao desertus de salute sua iam desperat Orestes cum ex Phocide verus amicus advenit, Pylades. Ambo ad consilium populi pergere et ibi causam suam agere constituunt.
  • Stasimon secundumː chorus matricidii horrorem explicat.
  • Tertium episodiumː nuntius e consilio veniens Electrae narrat qui in iudicio pro Atridis dixerint, qui contra eos et quomodo in fine ipsa et frater a populo morte damnati sint. Sequitur monodia Electrae quae scelera et calamitates Tantalidarum a Tantalo ad se usque lyrico modo miserabiliter recenset[7]. Iam frater et soror ad voluntariam mortem sese parant cum Pylades eis persuadet ut prius de Menelao poenas capiant (qui Orestem apud Argivos defendere noluit) dum Helenam in regia domo versantem, feminam malam et omnibus odiosam, gladiis trucidant. Et Electra insuper eorum filiam Hermionen e Clytemnestrae sepulchro redeuntem obsidem capere constituit, Menelaum ad auxiliandum ut cogerent.
  • Stasimon tertiumː Electra feminas chori huc et illuc dimittit ad vias custodiendas ne quisquam appropinquet dum caedes in regia perpetratur.
  • Exodosː clamores Helenae intus audiuntur, Hermione capitur. Servus Phrygius pavitans e domo effugit et a choro interrogatus cantu lyrico et barbaro respondet narrans quomodo duo bellatores Graeci irrumpentes Phrygios fugarint et reginam adorti sint quae subito non iam visa est. Mox Menelaus uxoris necatae rumore accitus fores pulsat. At Orestes in tecto stans et gladium in cervices Hermionae premens Menelao filiae necem minatur. Tum deus ex machina Apollo, oraculi sui sero memor, omnia componitː Helenam Iove natam rapuit ad caelum ubi dea nautis propitia ad Dioscuros fratres sedebit, a mortalibus culta. Orestes annum purgationis causa in Arcadia manebit antequam a deis in Aeropago iudicaretur absolvereturque. Uxorem Hermionen (quam iugulare volebatǃ) ducet. Item deus Electrae et Pyladis matrimonium confirmat atque benedicit.

De successu recensere

Quamquam multis criticis parum verisimilis et parum consequenter elaborata visa est - exempli gratia eodem die ineunte fabula Orestes homo aeger et tabescens ostenditur, media fabula orator disertus et postrema parte belua quaedam ferox ("leo" secundum Menelai verba[8]) - nihilominus haec fabula Atheniensibus ceterisque Graecis, fortasse ob hanc ipsam inventionis novitatem, multum diuque placuit ut e magno numero papyrorum et manuscriptorum atque testimoniis posteriorum auctorum[9] apparet. Usque ad aetatem Romanam adhuc in theatro agebatur, aetate Byzantina in scholis legebatur. A modernis neglecta est donec ab annis 1960 chaotica violentia huius fabulae temporibus turbatis sese accomodare visa est[10]. Etenim iam Aristophanes Byzantius omnium personarum mores pravos esse iudicabat[11].

Notae recensere

  1. E.g. Alcestis et Iphigenia in Tauris. Iam ita sentiebat Aristophanes Byzantius in argumento.
  2. Tribus si Menelaum addideris aliam feminam ducere ab Apolline iussusː Ἄλλην δὲ νύμφην ἐς δόμους κτῆσαι λαβών (1638).
  3. Sic Aristophanes grammaticus.
  4. Dionysius Halicarnassensis musicae huius parodi commentarium reliquit (De verborum compositione XI), indicans poetam non syllabas verborum secutum esse sed eas ad melodiam aptasse.
  5. Notationis musicalis fragmentum in papyro reperta est. Cf Charles Wessely et Charles-Emile Ruelle, "Le Papyrus musical d'Euripide", Revue des Études Grecques, 1892ː 265-280. Emile Martin, Trois documents de musique grecque, Klincksieck, 1953 Recensio critica. Douglas D. Feaver, "The Musical Setting of Euripides' Orestes", The American Journal of Philology, 1960ː 1-15. Jon Solomon, "Orestes 344-45: Colometry and Music", 1977ː 71-83. G. A. Longman, "The Musical Papyrus: Euripides, Orestes 332-40", The Classical Quarterly, 1962ː 61-66.
  6. Cf Aeschylus, Choephoroe 1029-33.
  7. Nonnulli interpretes partem stropharum choro attribuunt et in hoc cantu tertium stasimon agnoscunt, ita brevissimum tertium episodium relinquentes.
  8. Versus 1555ː δισσοῖν λεόντοιν· οὐ γὰρ ἄνδρ' αὐτὼ καλῶ = duorum leonum (nam viros eos non appello)...
  9. Ter et decies Plutarchus fabulam in operibus memoravit, pluries adhuc Stobaeus.
  10. Enrico Medda, "Euripidesː Orestes" in The Encyclopedia of Greek Tragedy, Wiley, 2013.
  11. Argumentumː πάντες φαῦλοι ἦσαν.

Plura legere si cupis recensere

Latine recensere

Barbare recensere

Nexus externi recensere