Orenburgum[1] vel Oropolis[2] (Russice Оренбург, tr. Orenburg) est urbs in Russia, ad Rhymnum fluvium in ostio Sacmarae sita, metropolis regionis Orenburgensis. Anno 1743 in loco suo hodierno conditum, ab anno sequente ad annum 1928 (annis ab 1782 ad 1796 exclusis) metropolis gubernii Orenburgensis erat, ab anno 1934 autem sedes administrativa regionis hodiernae est. Circa 580 milia incolarum (anno 2019) habet.

Wikidata Orenburgum
Res apud Vicidata repertae:
Orenburgum: insigne
Orenburgum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°46′0″N 55°6′0″E
Numerus incolarum: 539 236
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Оренбург

Gestio

Praefectus: Q29017682
Procuratio superior: City of Orenburg

Geographia

Superficies: 259 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Khujand, Oral, Blagnac, Orlando (Florida)

Vide etiam paginam discretivam: Oropolis

Orenburgum est valens sedes transportationis, stationem ferriviarum et duo aeriporta habens. Etiam est sedes industriae gasi extricandi retractandique, machinarum producendi, metallorum cultus, etc.. Praeterea, Orenburgi sunt nonnullae universitates aliaque instituta educationis (e.g. Universitas Publica Orenburgensis), musaea et theatra.

Turris aquaria Orenburgi, anno 1904 aedificata

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Orenburgum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°46′0″N 55°6′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия